PL 93, col. 87

Super epistolas Catholicas (Beda), J. P. Migne

sunt per verbum eorum in me, ut omnes unum
sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis
unum sint
[(Joan. XVII)]
.
Et haec scribimus vobis, ut gaudium vestrum sit plenum. Gaudium doctorum fit plenum, cum multos
praedicando ad sanctae Ecclesiae societatem, atque ad
ejus per quem Ecclesia roboratur et crescit, Dei Patris
et Filii ejus Jesu Christi societatem perducunt.
Unde etiam Paulus his quos ad fidem instituebat,
ait: Implete gaudium meum, ut idem sapiatis, eamdem
charitatem habentes, unanimes, id ipsum sapientes [(Philipp. II)]
.
Et haec est annuntiatio quam audivimus ab eo, etc.
Hac sententia beatus Joannes et divinae puritatis excellentiam
monstrat, quam nos quoque imitari jubemur,

dicente ipso: Sancti estote, quoniam ego sanctus
sum Dominus Deus vester [(Levit. XIX)]
; et Manichaeorum
dogma convincit insanum, qui Dei naturam
a principe tenebrarum bello victam, et esse vitiatam
dicebant.
Si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo, etc. Tenebras, peccata, haereses, et odia nominat.
Nequaquam ergo sola fidei confessio sufficit ad salutem,
cui bonorum operum attestatio deest. Sed nec
operum rectitudo sine fidei et dilectionis simplicitate
prodest. Quicunque enim ulla ex parte tenebris
obsidetur, societatem ad eum in quo nihil iniquitatum
incurrit habere non valet. Quae enim societas luci
ad tenebras [(II Cor. VI)]
?
Si autem in luce ambulamus, etc. Notanda distinctio
verborum, quia Deum esse in luce dicit, nos autem
in luce ambulare debere. Ambulant enim justi
in luce, cum virtutum operibus servientes ad meliora
proficiunt. Divina autem sanctitas cui dicitur: Tu
autem idem ipse es [(Psal. CI)]
, recte in luce esse memoratur,
quia plena bonitas semper existens, ubi
proficere valeat, non invenit. Dicitur quippe fidelibus: Ut filii lucis ambulate
[(Ephes. V)]
. Fructus
enim lucis est in omni bonitate et justitia et veritate.
Deus autem sine aliquo profectu semper bonus, justus,
verusque existit. Si ergo in luce ambulamus,
sicut et ipse est in luce, societatem habemus adinvicem.
Quia videlicet manifestum dat indicium quod in via
lucis ambulando proficimus, si fraternae societatis,

cum qua pariter ad lucem veram perveniamus, copula
gaudemus. Sed et si lucis opera facere comprobamur,
si inviolata mutuae dilectionis jura tenere videmur,
nec sic tamen putare debemus nostro nos profectu
aut industria a peccatis ad integrum posse mundari.
Nam sequitur:
Et sanguis Jesu Christi Filii ejus emundat nos ab
omni peccato. Sacramentum namque dominicae passionis,
et praeterita nobis omnia in baptismo pariter
peccata laxavit, et quidquid quotidiana fragilitate post
baptisma commisimus, ejusdem nostri Redemptoris
nobis gratia dimittit. Maxime cum inter opera lucis
quae facimus, humiliter quotidie nostros illi errores
confitemur, cum sanguinis illius sacramenta percipimus,
cum dimittentes debitoribus nostris, nostra nobis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.