PL 93, col. 88

Super epistolas Catholicas (Beda), J. P. Migne

debita dimitti precamur, cum memores passionis
illius libenter adversa quaeque toleramus. Mire autem
cum de Domino loqueretur, ait: Et sanguis Jesu Filii
ejus; Filius quippe Dei in divinitatis natura sanguinem
habere non potuit; sed quia idem Filius Dei,
etiam Filius hominis factus est, recte propter unitatem
personae ejus, Filii Dei sanguinem appellat, ut
verum eum corpus assumpsisse, verum pro nobis
sanguinem fudisse demonstraret; refellatque haereticos,
qui vel veram carnem a Filio Dei assumptam
fuisse, vel Dominum Jesum in carne, quam assumpsit,
veraciter esse passum denegant. Cui simile est
quod Paulus ait: Vos Spiritus sanctus posuit episcopos
regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo [(Act. XX)]
.
Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, etc.
Contra haeresim Pelagii haec sententia valet, quae et
parvulos omnes sine peccato nasci, et electos in hac
vita tantum proficere posse dicebat, ut sine peccato
existant. Nam et cum propheta dicat: Ecce enim in
iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me
mater mea [(Psal. L)]
, sine culpa in mundo esse non
possumus, qui in mundum cum culpa venimus. Sed
sanguis Jesu Christi Filii Dei mundat nos ab omni
peccato, ut nos ideo sub jure hostis nostri debita
nostra non teneant, quia pro nobis Mediator Dei et
hominum, homo Christus Jesus gratuito reddidit quod
non debebat. Qui enim pro nobis mortem carnis indebitam
reddidit, nos a debita animae morte liberavit.
Si confiteamur peccata nostra, fidelis est, etc. Quia

sine peccato in hac vita esse non possumus, prima
salutis spes est confessio, neque quisquam se justum
putet, et ante oculos Dei erigat cervicem. Deinde
dilectio, quia charitas operit multitudinem peccatorum [(I Petr. IV)] ,
quam propterea in sequentibus
hujus Epistolae multiplici nobis laude commendat.
Pulchre autem utrumque simul insinuat, quod et rogare
pro peccatis debeamus, et impetremus Dei indulgentiam
cum rogamus. Ideo et fidelem dicit Deum
ad remittenda peccata, fidem pollicitationis suae reservantem,
quia qui orare nos pro peccatis nostris
et debitis docuit, paternam misericordiam promisit,
et veniam secuturam. Justum quoque eum asseverat,
quia verae confessioni juste dimittit. Ut remittat nobis,

inquit, peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate.
Remittit in hac vita electis peccata quotidiana
et levia, sine quibus in terris vivere nequeunt,
emundat post solutionem carnis ab omni iniquitate,
introducens illos in eam vitam, in qua nec velint ultra
peccare, nec valeant. Remittit nunc majora tentamenta
orantibus, ne vincantur; remittit minima,
ne laedantur: mundat tunc ab omnibus, ne aliqua
prorsus beatis in regno perpetuo iniquitas adsit.
Si dixerimus quoniam non peccavimus, etc. Ipse
namque per hominem suo Spiritu plenum dicebat: Non est justus in terra qui faciat bonum, et non peccet [(Eccle. VII)]
.
Sed et per semetipsum nos immunes a
delictis esse non posse docuit, quos ita orare praecepit: Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.