PL 93, col. 94

Super epistolas Catholicas (Beda), J. P. Migne

in carne Salvatoris futurus, et secutura pestis Antichristi,
qui praeconia salutis impugnaret, prophetarum
praesagio signata est. Unde sequitur:
Et sicut audistis, quia Antichristus venit, etc. Antichristos
dicit haereticos; sed et illi qui fidem catholicam
quam confitentur, perversis actibus destruunt,
Antichristi, id est, Christo contrarii, jure vocantur;
qui omnes maximo illi Antichristo in finem saeculi
venturo, quasi suo capiti testimonium reddunt.
Unde et Paulus de illo ait quia mysterium jam operatur
iniquitatis [(II Thess. II)]
.
Unde scimus quia novissima hora est. Unde? Quia
Antichristi multi facti sunt. Potest autem et sic intelligi,
quod ait, jam tunc novissimam fuisse horam,
quia persecutio illius temporis, quae ab haereticis

ingerebatur, magnam similitudinem habuerit ultimae
illius persecutionis, quae imminente die judicii ventura
est, quamvis haec linguis tantum vesanis Ecclesiam
vexaverit, illa etiam gladiis sit vexatura ferocibus.
Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis. Plangendum
videbatur ut damnum, cum audiremus: Ex nobis
exierunt; sed mox consolatio subinfertur, cum
subditur: Sed non erant ex nobis. Constat enim non
posse exire foras nisi Antichristos, eos autem qui
non sunt Christo contrarii, foras exire nullo modo
posse; qui enim non est Christo contrarius, in corpore
ipsius haeret. Sed sunt qui intus sic sunt in corpore
Domini, quandoquidem adhuc curatur corpus

ipsius, et sanitas perfecta non erit nisi in resurrectione
mortuorum. Sic sunt in corpore Christi, quomodo
humores mali; quando evomuntur, tunc relevatur
corpus. Sic et mali quando exeunt, tunc
Ecclesia relevatur. Ex nobis exierunt, inquit, sed,
nolite tristes esse, non erant ex nobis. Unde probas?
Nam si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum. Hinc ergo videndum quia multi qui non
sunt ex nobis accipiunt nobiscum sacramenta Christi.
Sed tentatio probat quia non sunt ex nobis, quia
cum illis tentatio venerit, velut occasione venti volant
foras, quia grana non erant. Omnes autem tunc
volabunt, cum area Dominica coeperit ventilari in
die judicii. Si qui sane exierunt peccando, sed poenitendo

redeunt, hi non Antichristi, sed in Christo
esse probantur, si illos finis vitae praesentis in Ecclesia
manentes invenerit.
Sed ut manifesti sint, quoniam non sunt omnes ex
nobis. Ideo, permittente Domino, quidam et ante
ultimam excussionem exeunt de Ecclesia, ostendentes
se non fuisse Ecclesiae membra, nec pertinuisse
ad corpus Christi, ut per hoc manifeste clarescat,
quia non sunt omnes ex nobis, qui nobiscum intus
positi sacramenta Christi percipiunt, sed soli qui
digna eisdem sacramentis opera in unitate Ecclesiae
Christi faciunt.
Sed et vos unctionem habetis a Sancto, et nostis omnia. Unctio spiritualis, ipse Spiritus sanctus est,
cujus sacramentum est in unctione visibili. Hanc

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.