PL 93, col. 95
Super epistolas Catholicas (Beda), J. P. Migne
unctionem Christi dicit habere omnes, qui habent
cognoscere bonos et malos, nec opus esse ut doceantur
quos ipsa unctio docet. Et bene cum de haereticis
loqueretur, repente ad suos auditores conversus,
dicit unctionem eos habere a Sancto, ut ostendat
eis e contrario quod haeretici et omnes Antichristi
gratiae spiritualis munere sint privati, nec
pertineat ad Dominum, qui Sanctus vocari a prophetis
consuevit, quin potius inter ministros Satanae,
qui sanctitatis nihil habent, perditionis locum teneant.
Non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem, etc.
Nostis enim veritatem fidei et vitae docti per unctionem
Spiritus, nec opus habetis doceri, nisi ut persistatis
in eo quod coepistis.
Et quoniam omne mendacium ex veritate non est. Hic versus pendet a superiori, et est sensus: Non
scripsimus vobis quasi ignorantibus veritatem, sed
quasi scientibus eam: et hoc quoque scientibus,
quoniam omne mendacium ex veritate non est. Ecce
autem moniti sumus, quomodo cognoscamus Antichristum.
Christus dicit: Ego sum veritas [(Joan.
XIV)]
. Omne autem mendacium non est ex veritate.
Omnes ergo qui mentiuntur, non sunt ex Christo.
Non dicit, quoddam mendacium ex veritate. Nemo se
decipiat, nemo se illudat: omne mendacium non
est ex veritate.
Quis est mendax, nisi hic qui negat quoniam Jesus
non est Christus? Praedixerat omne mendacium ex
veritate non esse, sed quia multa sunt genera mendaciorum
non parum inter se disparia, nunc quasi
singulare ponit mendacium negationis Christi, quia
nimirum hoc tam nefandum et exsecrabile mendacium
est, ut in ejus comparatione caetera aut parva
videantur, aut nulla. Juxta quod peccanti Jerusalem
dictum est: Justificata est Sodoma ex te [(Ezech. XVI)]
.
Propria autem Judaeorum est haec negatio, ut dicant
quoniam Jesus non est Christus. Sed et haeretici
qui male credunt de Christo, negant Jesum esse
Christum, quia de Christo non recte sentiunt; neque
eum talem confitentur qualem divina veritas
docet, sed qualem ipsorum vanitas fingit. Mali quoque
catholici qui Christi mandatis obtemperare contemnunt
Jesum esse Christum denegant, cui non ut
Christo Dei Filio debitum timoris vel dilectionis
servitium impendunt, sed velut homini nullius potentiae
ad libitum contradicere non timent. Ideoque
omnes hi mendaces et Antichristi, id est, Christo
contrarii, probantur existere, attestante Apostolo,
qui dicit: Confitentur se nosse Deum, factis autem
negant [(Tit. I)]
.
Hic est Antichristus, qui negat Patrem et Filium. Hac sententia cum haereticos, tum maxime percutit
Judaeos, qui negantes Jesum esse Christum Filium
Dei, nihilominus Deum Patrem se habere dicebant,
ostendens eos frustra Deum Patrem confiteri,
qui Filium negant. Hinc et ipse Dominus eos
exsecrans ait: Si Deus Pater vester esset, diligeretis
utique me: ego enim a Deo processi, et veni [(Joan. VIII)]