PL 93, col. 96

Super epistolas Catholicas (Beda), J. P. Migne

Omnis qui negat Filium, nec Patrem habet, etc.
Confessionem hic cordis, vocis et operis inquirit,
qualem quaerebat Paulus, cum ait: Et nemo potest
dicere Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto; quod
est aperte dicere: Nemo potest, nisi donante gratia
Spiritus sancti, perfecta professione et actione
Christo Domino famulari.
Vos quod audistis ab initio, in vobis permaneat, etc.
Illam, inquit, fidem, illa dogmata toto corde sectamini,
quae a primis Ecclesiae nascentis temporibus
apostolorum voce percepistis. Ipsa sunt enim sola
quae vos divinae gratiae participes reddat. Et si quis
vobis dixerit: Ecce hic est Christus, ecce illic, ne
credideritis. Exsurgent enim pseudoprophetae, ut Dominus
praedixit [(Marc. XIII)] . Et vos, inquit, in Filio

et Patre manebitis. Filium primo ponens, quia sicut
ipse Filius dicit: Nemo venit ad Patrem nisi per Filium [(Joan. XIV)]
;
nullus divinae celsitudinis gloriam
videbit, nisi qui per sacramenta humanitatis, quam
Filius suscepit, renatus est. Vel certe ideo primo
Filium, et sic Patrem nominavit, ne dicant Ariani,
Filium minorem Patre propterea credendum, quia
nunquam ante Patrem nominatus inveniatur.
Et haec est repromissio quam ipse pollicitus est nobis,
vitam aeternam. Quasi quaereres mercedem, et
diceres: Ecce me, quod ab initio audivi, custodio,
obtempero: pericula, labores, tentationes, pro ista
permansione sustineo. Quo fructu, qua mercede?
Quid mihi postea dabitur? Et haec est, inquit, repromissio
quam pollicitus est nobis, vitam aeternam.

Memoria promissae mercedis perseverantem te faciat
in opere.
Haec scripsi vobis de his qui seducunt vos. Seductores
quos nominat, non solum haeretici sunt intelligendi,
qui perversa doctrina quaerunt avertere a
fide, sed et hi qui per illecebras vel adversa saeculi
a promissione vitae aeternae mentes infirmorum male
mulcendo, sive terrendo, detrahunt.
Et vos unctionem quam accepistis ab eo, etc. Hoc,
inquit, Domino adjuvante procurate, ut Spiritus
sancti gratiam, quam in baptismo consecuti estis,
integram vestro in corde et corpore servetis, juxta
illud apostoli Pauli: Spiritum nolite exstinguere [(I Thess. V)]
.
Sicque fit ut docente interius vos Spiritu,

minus indigeatis extrinsecus hominum institutione
doceri. Potest unctio de qua loquitur, ipsa Dei
charitas intelligi, quae diffunditur in cordibus nostris
per Spiritum sanctum, qui datus est nobis [(Rom. V)]
,
quae citissime ad observanda Dei mandata cor quod
implet inflammat.
Sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus. Merito
addidit de omnibus, quomodo in Evangelio Dominus
de eodem Spiritu loquens discipulis ait: Ipse vos docebit
omnia [(Joan. XIV)]
. Quia nisi idem Spiritus cordi
adsit audientis, otiosus est sermo doctoris. Nemo
ergo docenti homini tribuat quod ex ore docentis
intelligit, quia nisi intus sit qui doceat, doctoris
lingua exterius in vacuum laborat. Nec tamen doctor
cessare debet, quin quod valet faciat, juxta id

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.