PL 93, col. 97
Super epistolas Catholicas (Beda), J. P. Migne
quod Paulus ait: Ego plantavi, Apollo rigavit, Deus
autem incrementum dedit [(I Cor. III)]
.
Et verum est, et non est mendacium. Solertius crebra
iteratione inculcat vera esse quae praedicat, et
ab omni falsitatis sorde mundissima, ut eos qui aliter
praedicare praesumpserint coerceat, et nos quoque
sedulus admoneat non aliter vitam inveniri
posse perpetuam, nisi illam sequamur fidei et operis
castitatem, quae per apostolos primitivae Ecclesiae
data est, atque in eadem sequenda et custodienda
usque ad finem vitae hujus permaneamus. Cui simile
est illud apostoli Pauli: Nemo vos seducat inanibus
verbis; propter haec enim venit ira Dei in filios
diffidentiae [(Ephes. V)]
. Quod vero in alia Translatione
dicitur: Et verax est, et non est mendax, ad
priorem versum respicit, quo dicitur: Sed sicut
unctio ejus docet nos de omnibus, significans quia verax
est eadem unctio, id est, ipse Spiritus qui docet
homines, mentiri non potest.
Et sicut docuit vos, manete in eo. Doctrinis variis et
peregrinis nolite abduci. Ea fide, eo ritu quo ipse
docuit, in illo manete. Qui enim perseveraverit usque
in finem, hic salvus erit [(Matth. XXIV)]
.
Et nunc, filioli, manete in eo, ut cum apparuerit, etc. Qui inter persecutiones infidelium, inter irrisiones
carnalium proximorum permanet in Domino,
fiduciam habet in adventu ejus, sciens quia patientia
pauperum non peribit in finem. At quicunque erubescit
vel percutienti se maxillam, praebere et alteram,
vel convicium a proximo illatum patienter
sufferre, vel alia hujuscemodi quae Dominus jussit
observare, vel certe in tempore persecutionis publice
Christianum se profiteri metuit, iste nimirum
fiduciam in adventu Domini habere non potest, quia
fiduciam professionis ejus in hac vita servare neglexit.
Quin potius confundetur ab eo in adventu
ejus. Hinc namque dicit: Qui me erubuerit et meos
sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit
in majestate sua et Patris et sanctorum angelorum [(Luc. IX)]
.
Si scitis quoniam justus est, scitote, etc. Justitia
nostra modo ex fide est. Justitia perfecta non est nisi
in angelis, et vix in angelis, si Deo comparentur.
Tamen si qua perfecta justitia est animarum et spirituum
quos Deus creavit in angelis et sanctis, justis,
et bonis, nullo lapsu aversis, nulla superbia
cadentibus, sed manentibus semper in contemplatione
verbi Dei, et nihil aliud dulce habentibus nisi a
quo creati sunt, in ipsis perfecta justitia est. In nobis
autem ex fide coepit esse secundum Spiritum.
Unde dicit Psalmista: Incipite Domino in confessione [(Psal. CXLVI)]
.
Incipite, inquit. Initium justitiae nostrae
est confessio peccatorum. Coepisti non defendere
peccatum tuum, jam inchoasti justitiam. Perficietur
autem in te, quando te nihil aliud facere delectabit.
Quando absorbebitur mors in victoria,
quando nulla concupiscentia titillabit, quando non
erit lucta cum carne et sanguine, quando erit corona
victoriae, et triumphus de inimico, tunc erit perfecta