PL 93, col. 98

Super epistolas Catholicas (Beda), J. P. Migne

justitia. Ergo si scitis, quoniam justus est, ait, scitote
quoniam omnis qui facit justitiam, ex ipso natus est;
id est, ex Christo. Et quia dixit ex ipso natus est,
hortatur nos jam ergo quod ex illo nati sumus, ut
perfecti simus. Audi denique sequentia.
CAPUT III.
Videte qualem charitatem dedit nobis Pater, etc.
Magna est gratia Conditoris nostri, quae nobis donavit
ut eum amare et noverimus et possimus: et ita
amare, ut patrem filii, cum et hoc magnum esset, si
sic illum amare possemus quomodo fideles servi
dominos, quomodo dominos devoti amant mercenarii.
Qualiter autem filii Dei effici debeamus, idem
Joannes in Evangelio testatur: In propria (inquiens) venit, et sui eum non receperunt. Quotquot autem receperunt

eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, iis
qui credunt in nomine ejus
[(Joan. I)]
. Conjuncto ergo
utroque testimonio, constat quia per fidem et dilectionem
filii Dei efficimur. Sed et Pelagii et Arii
dogma per haec condemnatur. Pelagii quidem (qui
dicere ausus est homines sine gratia Dei posse salvari)
condemnatur haeresis in eo quod dicitur a Deo
nobis charitatem vel potestatem dari, qua adoptionem
filiorum accipiamus. Porro Arius, qui dicebat
minorem Patre ac dissimilem esse Filium, refellitur
in eo quod idem Joannes et hic dicit, Patrem nobis
dare charitatem qua filii Dei nominemur et simus,
et in Evangelio, per Dominum Salvatorem ait
potestatem dari credentibus filios Dei fieri. Constat
enim unius substantiae et ejusdem eos esse potentiae,

qui aequaliter hominibus atque indifferenter coelestia
dona tribuunt.
Propter hoc mundus non novit nos, quia non novit
eum. Mundum hoc loco, mundi amatores appellat.
Et hoc est quod iidem in judicio visa sanctorum gloria
quorum fidem despexerunt, dicent intra se gementes
et poenitentiam agentes: Hi sunt quos aliquando
habuimus in derisum, et in similitudinem improperii.
Nos insensati vitam illorum aestimabamus
insaniam, et finem illorum sine honore. Quomodo
computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors
illorum est [(Sap. V)]
?
Charissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit
quid erimus. Et Paulus ait: Mortui enim estis, et
vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss.

III). Mortuus fidelis est exstinctione veteris vitae quae
erat in peccatis, et vitam habens novam in Christo
per fidem, cujus altitudo necdum visibiliter nobis
apparuit.
Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus. Et hoc quoque Paulus aliis explicat verbis: Cum
Christus (inquiens) apparuerit vita vestra, tunc et vos
apparebitis cum ipso in gloria [(Coloss. III)]
. Similes
(inquit) ei erimus, quia cum immutabiles et aeternae
divinitatis contemplatione perfruemur, nos quoque
immortales erimus. Et similes quidem erimus, quia
beati; et tamen Creatori similes quidem erimus, quia
creatura sumus; quis enim similis erit Deo inter filios
Dei? Quanquam possit hoc etiam de immortalitate

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.