PL 93, col. 99

Super epistolas Catholicas (Beda), J. P. Migne

corporis dictum videri. Et in hoc quippe similes
erimus Deo, sed tantummodo Filio, qui solus in
Trinitate corpus suscepit, in quo mortuus resurrexit,
atque id ad superna provexit.
Quoniam videbimus eum sicuti est. Esse Dei est
aeternum hunc atque incommutabilem permanere.
Unde ad Moysen dicit: Ego sum qui sum [(Exod. III)]
;
et: Dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos [(Ibid.)]
.
Videbimus ergo eum sicuti est, quando hunc in ipsa
deitatis suae substantia contemplabimur, quod in
hac vita nulli prorsus electorum conceditur, cum
etiam ipse legislator Dominum quem in angelica specie
contemplari solebat obsecrans, dicens: Domine,
ostende mihi teipsum, ut videam te [(Exod. XXXIII)]
, ab
eodem Domino audierit: Nemo videbit faciem meam

et vivet [(Ibid.)]
. Cui tamen pro merito magnae sanctitatis
ait: Ostendam omne bonum tibi [(Ibid.)]
. Hinc
et Paulus ait: Nunc videmus per speculum in aenigmate,
tunc autem facie ad faciem [(I Cor. XIII)]
. Unde
quod responsum est Moysi verum est, quod nemo potest
faciem Dei videre et vivere [(Exod. XXXIII)]
, id est,
nemo potest eum in hac vita vivens, videre sicuti
est. Nam multi viderunt, sed quod voluntas Dei elegit,
non quod natura formavit. Et illud quod Joannes
ait sic recte intelligitur: Dilectissimi, filii Dei
sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus quia
cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus
eum sicuti est. Non sicut eum homines viderunt,
quando voluit, in specie qua voluit, non in natura
quae in semetipso etiam cum videretur latuit; sed

sicut est quod ab eo a Moyse petebatur, cum ei diceretur: Ostende mihi temetipsum
[(Exod. XXXIII)]
, ab
eo qui cum eo facie ad faciem loquebatur. Non quia
Dei plenitudinem quisquam non solum oculis corporis,
sed vel ipsa mente aliquando comprehendit.
Aliud est enim videre, aliud est totum videndo
comprehendere. Quandoquidem id videtur quod
praesens utcunque sentitur, totum autem comprehenditur
videndo quod ita videtur, ut nihil ejus lateat
videntem, aut cujus fines circumspici possunt,
sicut te nihil latet praesentis voluntatis tuae. Circumspicere
autem potes fines annuli tui. Exempli gratia,
duo posui, quorum alterum ad mentis obtutum,
alterum ad corporales oculos pertinet. Visus enim
ad utrumque referendus est, id est, et ad oculos et

ad mentem.
Et omnis qui habet spem hanc in eo, sanctificat se, etc. Multi se dicunt spem habere vitae coelestis in
Christo, sed hanc confessionem negligenter vivendo
evacuant. Manifestum autem de se indicium spei
supernae exhibet, qui bonis operam dare actibus
studet, certus quia non aliter ad similitudinem Dei
quis in futuro perveniet, nisi Dei sanctitatem in praesenti
se sanctificando, id est, abnegando impietatem
et saecularia desideria, sobrie autem et juste et pie
vivendo imitetur. Sic autem divinae sanctitatis munditiam
pro nostrae capacitatis mensura jubemur imitari,
sicut divinae similitudinis gloriam pro nostra,
id est, creaturae mensura sperare praecipimur. Neque

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.