PL 94, col. 225

Homiliae (Beda), J. P. Migne

privabitur, cum ipse dicat: Nescitis quoniam angelos
judicabimus, quanto magis saecularia? [(I Cor. VI.)]
Sciendum namque est, omnes qui ad exemplum
apostolorum sua reliquerunt omnia, et secuti sunt
Christum, judices cum eo venturos, sicut etiam
omne mortalium genus esse judicandum. Quia enim
duodenario saepe numero solet in Scripturis universitas
designari, per duodecim sedes apostolorum
omnium numerositas judicantium, et per duodecim
tribus Israel universitas eorum qui judicandi sunt,
ostenditur. Unde notandum quod duo sunt ordines
electorum in judicio futuri: unus judicantium cum
Domino, de quibus hoc loco memorat, qui reliquerunt
omnia, et secuti sunt illum; alius judicatorum
a Domino qui non quidem omnia sua pariter reliquerunt,

sed de his tamen quae habebant quotidianas
dare eleemosynas Christi pauperibus curabant.
Unde et audituri sunt in judicio: Venite, benedicti
Patris mei, possidete praeparatum vobis regnum a
constitutione mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi
manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere [(Matth.
XXV)]
, et caetera, quorum et in superioribus hujus lectionis
Dominus meminit, cum principe quodam
interrogante, quid boni faciendo vitam possideret
aeternam [ Al., possit habere perpetuam]: Si vis, inquit, ad vitam ingredi, serva mandata. Non homicidium
facies, non furtum
[Al., non adulterabis, non
facies furtum], non falsum testimonium dices: vel honora patrem et matrem, et diliges proximum tuum

sicut teipsum
[(Matth. XIX)]
. Ergo qui mandata Domini
servat, ad vitam ingreditur aeternam: qui autem
non solum mandata servat, verum etiam consilium
Domini, quod pro [ Al., de] contemnendis divitiis
mundi a [ Al., ac] luxibus tribuit, sequitur, non
tantum vitam ipse percipiet, sed etiam de vita aliorum
cum Domino judicabit: atque ita fit ut in judicio,
ut diximus, duo sint ordines bonorum. Sed et
reproborum duos ibi futuros ordines Domino narrante
comperimus: unum eorum qui fidei Christianae
mysteriis initiati, opera fidei exercere contemnunt,
quibus [ Al. add. dicendum] in judicio testatur: Discedite a me maledicti in ignem aeternum, qui
praeparatus est diabolo et angelis ejus. Esurivi enim,
et non dedistis mihi manducare,
et caetera (Matth.

XXV). Alterum eorum qui fidem et mysteria Christi
vel nunquam suscepere, vel susceptam per apostasiam
deseruere, de quibus dicit: Qui autem non credit,
jam judicatus est, quia non credit in nomine unigeniti
Filii Dei [(Joan. III)]
. Qui quoniam nec verbo
tenus Christum colere voluerunt, nec verba saltem
ejus quibus coarguantur [ Al. add. in] judicio, merentur
audire. sed ad hoc tantum veniunt in judicium,
ut cum eis qui judicantur peccatoribus, in
damnationem mittantur aeternam. Verum his cum
timore et pavore debite [ Al., debito] paulisper commemoratis,
ad laetissima potius Domini et Salvatoris
nostri promissa convertamus auditum. Videamus
quae tantae gratiae [ Al., videamusque quantae gratia]
pietatis, non aeternae tantummodo vitae praemia suis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.