PL 94, col. 224
Homiliae (Beda), J. P. Migne
gratiam, virtutum filii columbae vocabimur, congaudensque
ipse spiritualibus animae nostrae profectibus
dicet: Quam pulchra es, amica mea! quam pulchra
es, oculi tui columbarum [(Cant. IV)]
! Sicque fit
ut nobis supra petram fidei, aurum, argentum, lapides
pretiosos, hoc est perfecta virtutum opera construentibus,
nil tribulationum ignis detrimenti afferat,
nulli tentationum turbines praevaleant: quin potius
adversitatibus probati, accipiamus coronam vitae
quam ipse nobis ante saecula promisit, qui vivit et
regnat Deus cum Patre in unitate Spiritus sancti,
per omnia saecula saeculorum. Amen.
HOMILIA XVII. IN NATALE SANCTI BENEDICTI EPISCOPI.
MATTH. XIX, LUC. XVIII, MARC. X. In illo tempore
dixit Simon Petrus ad Jesum: Ecce nos reliquimus
omnia, et secuti sumus te. Quid ergo erit nobis?
etc.
Audiens a Domino Petrus quia dives difficile intraret
in regnum coelorum, sciensque secum suis
condiscipulis ad integrum mundi fallentis sprevisse
delicias, voluit agnoscere quid vel ipsi, vel caeteri
mundi contemptores pro majore mentis virtute majoris
praemii sperare deberent. Et respondens Domino
ait:
Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te. Ubi
solerter intuendum quod non solum se omnia reliquisse,
sed et Dominum sequi gloriatur: quia stultum
profecto est, juxta Platonem et Diogenem, et
quosdam alios philosophos, vitae quidem hujus divitias
calcare, et non haec pro aeterna adipiscenda
vita, sed pro inani agere mortalium laude captanda:
stultum praesentes labores ultro, absque spe futurae
subire quietis et pacis. Perfectus autem ille est qui
abiens vendit omnia quae habet, et dat pauperibus,
ac veniens sequitur Christum. Habebit enim thesaurum
non deficientem in coelis. Unde bene interrogante
Petro, dixit talibus Jesus:
Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me, in
regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis
suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes
duodecim tribus Israel. In hac quippe vita
pro ejus nomine laborantes, in alia praemium sperare
docuit, id est in regeneratione, cum videlicet
in vitam immortalem fuerimus resurgendo regenerati,
qui in vitam caducam mortaliter eramus geniti.
Et justa prorsus retributio ut qui hic pro Christo
humanae gloriam celsitudinis neglexerunt, illic a
Christo judices glorificati singulariter cum eo humanae
conversationis assideant; et qui a sequendis
ejus vestigiis nulla ratione poterant avelli, usque ad
fastigium judiciariae potestatis illum sequendo perveniant.
Nemo autem putet duodecim tantum apostolos,
quia pro Juda praevaricante Matthias electus
est, tunc esse judicaturos, sicut nec duodecim solae
sunt tribus Israel judicandae. Alioquin tribus Levi,
quae tertia decima est, injudicata recedit; et Paulus
qui tertius decimus est apostolus, quia pro Juda
praevaricante Matthias electus est, judicandi sorte