PL 94, col. 24

Homiliae (Beda), J. P. Migne

singulas noctes lectum meum, lacrymis stratum meum
rigabo [(Psal. VI)]
. Unde recte Jordanis rivus judicii
interpretatur: quia nimirum electi quo sollicitius
suam conscientiam discutiendo examinant, eo latiores
ex intimo cordis fonte lacrymarum fluvios fundunt,
ut, quia minus perfectos se esse deprehendunt, sordes
suae fragilitatis undis poenitentiae diluant. Sequitur:
Et erat Joannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea
circa lumbos ejus, et locustas et mel silvestre edebat. Quantum ad litteram indumenti et escae, vilitas quae
solitarium et poenitentiae praeconem decebat ostenditur.
Sed et figurate pilis cameli, e quibus cilicium
fit, poenitentia vel continentia, qua et ipse exercebatur
et caeteros instituebat, exprimitur. Zona pellicea
quae ex mortuo tollitur animante, et ipsum mortificasse

membra sua terrena, et auditores suos idem
docuisse signatur. Constat namque per lumbos saepe
luxuriam designari: unde propter hanc capessendam
et castitatis gloriam nanciscendam Dominus praecepit: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus
vestris
[(Luc. XII)]
. Qui ergo venereae motus concupiscentiae
funditus edomuit, lumbos utique zona
pellicea cinxit. Locustis, quae alacriter a terra evolant,
sed citius ad terram redeunt, et melle silvestri
quod simul edebat, brevitas pariter et dulcedo praedicationis
ejus intimatur, quia et libenter a populis
audiebatur praedicans, et citissime Domino veniente
praedicationi ac baptismati suo terminum posuit. Quod
si quis habitum vel victum Joannis ad figuram Domini
Salvatoris interpretari desiderat, opportunum ducens

ut quem prophetando monstrabat etiam vivendo significaverit,
libenter hujus est intentio sequenda;
intelligendumque quod pili cameli propter cilicium
eos qui peccata poenitendo, jejunando, et flendo abstergere
curant; zona pellicea, propter mortem animantis
de quo fit, illos significet qui carnem suam
crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Et quia
scriptum est: Quotquot in Christo baptizati estis,
Christum induistis [(Gal. III)]
; cum tales Christo intentione
seduli amoris adhaerent, quasi pilis cameli vestiuntur,
et zona pellicea circa lumbos accinguntur.
Locusta propter brevem volatum mobilem Judaicae
gentis animum, quo inter Dominum et idola sursum
et deorsum ferebatur insinuat. Mel silvestre dulcedinem

naturalis ingenii qua inculti externarum nationum
populi reficiebantur significat. Et dum ex
utroque populo Dominus quos in unitatem sui corporis,
quod est Ecclesia, docendo trajiciat eligit, locustis
nimirum et melle silvestri pascitur; quia et ex
ea quae instabili intentione coelestia quaesierat, et ex
illa gente quae terrenae solum philosophiae saporem
noverat, multos in membra sua convertit. Descripto
autem Joannis loco, ministerio, habitu et alimento,
mox etiam praedicationis forma subinfertur. Nam sequitur:
Et praedicabat dicens: Venit fortior me post me. Fortis quidem est multum qui in confessionem peccatorum,
fortior qui in remissionem baptizat; fortis,
qui Spiritum sanctum habere dignus est; fortior, qui

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.