PL 94, col. 25

Homiliae (Beda), J. P. Migne

tribuere: fortis, quo in natis mulierum nemo major
est; fortior, cui minorato paulo minus ab angelis
omnia subjecta sunt sub pedibus ejus: fortis, qui
regnum coelorum primus venit praedicare; fortior, qui
hoc solus potuit dare: Cujus non sum dignus, inquit, procumbens solvere corrigiam calceamentorum ejus [(Marc. I)]
.
Et si ad hoc tantum ministerium quo calceamentorum
ejus corrigiam procumbens solveret se
dignum fateretur, magnae profecto esset devotionis
indicium; nunc autem, prae mirae humilitatis virtute,
ne hoc quidem ministerio digne se fungi posse testatur.
Quod si mysterio intendimus, patet legis decretum:
quia qui debitam sibi propinquitatis jure uxorem
non ipse accipere, sed alteri accipiendam permittere
voluisset, in signo permissionis ejusdem

calceamentum de pede solutum ei qui hanc acciperet
dare jubebatur. Et quia Joannem merito virtutum
populi Christum esse credebant, sponsum profecto
Ecclesiae credebant. Sed ipse Joannes, ut quis sit ostendat,
ait: Qui habet sponsam, sponsus est; amicus
autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet
propter vocem sponsi [(Joan. III)]
. Non ergo se sponsum
patitur credi, ne amicitiam sponsi perdat, quod est
ad solutionem calceamentorum ejus se dignum non
esse testari. Denique Moyses et Josue cum duces
Synagogae constituerentur, calceamentum solvere
praecepti sunt, ut intelligerent eum qui haec mandabat
sponsum, id est, Dominum synagogae credendum;
se autem amicos sponsi, in eo quod eidem synagogae
praeessent, appellari et esse debere.
Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu
sancto. Apud evangelistam Matthaeum fertur
dixisse Joannes: Ego quidem baptizo vos in aqua in
poenitentiam [(Matth. III)]
. Ob hoc ergo baptizabat aqua
Joannes, ut omnes quos ad poenitendum Christoque
credendum persuadere potuisset, sui signaculo baptismatis
ab infidelium et impoenitentium turba secerneret:
qui ne hoc sibi baptisma sufficere ad salutem
crederent, sed ad Christi potius baptisma
festinarent, consequenter adjunxit: Ille vero baptizabit
vos Spiritu sancto. Baptizat quippe Spiritu sancto,
qui munere Spiritus sancti peccata dimittit; et
accepta remissione peccatorum, etiam Spiritus ejusdem
gratiam tribuit. Nam et dationem charismatum

in Spiritu baptisma Spiritus recte vocari testatur
ipse qui ascensurus in coelum discipulis promittit,
dicens: Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem
baptizabimini Spiritu sancto non post multos hos dies [(Act. I)]
,
significans decimo ascensionis suae die Spiritum
sanctum super eos in linguis igneis esse venturum.
Quaeritur sane utrum Dominus qui cunctos
fideles Spiritu baptizat, ipse aliquos etiam baptizaverit
aqua. Neque indignum tantae majestati ducendum
est baptizandi ministerium aliquibus discipulorum
suorum exhibuisse, per quos in caetera sua
membra baptismi dona propagaret, qui memorabile
illud lavandi pedes discipulorum munus subire non
despexit. Sed sive tunc per se, seu deinceps per suos
aqua baptizaverit, solus tamen ipse Spiritu sancto

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.