PL 94, col. 28

Homiliae (Beda), J. P. Migne

praecedentibus meritis nostris, sed ipso largiente
percipimus, qui dicit: Non vos me elegistis, sed ego
elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et
fructus vester maneat [(Joan. XV)]
. Et ut vitam propter
fidem, dilectionem, et opera bona percipiamus aeternam,
gratia Dei est, quia ne a bono deviemus itinere,
ipso duce semper opus habemus, cui dicitur: Deduc me in via tua, et ambulabo in veritate tua
[(Psal.
LXXXVI)]
; ac si aperte dicatur: Nisi te duce ingrediens
viam veritatis quam coepi, tenere nequaquam
sufficio. Ne in bonis operibus deficiamus, illius auxilio
debemus semper inniti, qui ait: Quia sine me
nihil potestis facere; unde bene Psalmista, ut initium
fidei et bonae actionis a Domino nobis dari signaret,
ait: Deus meus, misericordia ejus praeveniet me (Psal.

LIX). Et ut bona quae agimus illo opitulante perficienda
doceret, iterum dicit: Et misericordia tua
subsequetur me omnibus diebus vitae meae [(Psal. XXIII)]
.
Ut mercedem vitae aeternae, quae bonis redditur operibus,
gratis nobis tribui ostenderet, ait: Qui coronat
te in miseratione et misericordia [(Psal. CIII)]
. In misericordia
quippe et miseratione nos coronat, quando
propter bona opera quae nobis ipse misericorditer
exercenda donavit, supernae beatitudinis praemia retribuit.
Et hoc est quod dicitur accipere nos gratiam
pro gratia, quia nimirum pro gratia bonae conversationis
quam dedit, et ne deficere possit, ipse servans
adjuvat, dabit gratiam beatae remunerationis, in qua
misericordias ejus in aeternum cantemus. Denique
Apostolus ipsam vitae aeternae perceptionem, quae

utique meritis praecedentibus redditur gratiam vocare
non dubitavit: qui cum praemisisset stipendium
peccati esse mortem, noluit e contrario dicere stipendium
justitiae esse vitam aeternam; sed ait: Gratia
autem Dei vita aeterna in Christo Jesu Domino nostro [(Rom. VI)]
.
Non quia non juste meritis bonis a justo
judice datur, sed quia ipsa merita quibus dantur
primo sunt a pio Salvatore gratis data. Sequitur:
Quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per
Jesum Christum facta est. Lex quidem data est per
Moysen, in qua quid agendum, quid vitandum sit coelesti
jure decernitur; sed quod illa praecipit, non nisi
gratia Christi completur. Illa quidem monstrare peccatum,
justitiam docere, et transgressores sui reos
ostendere valebat; porro gratia Christi diffusa per

Spiritum charitatis in cordibus fidelium, facit ut
quod lex praecipit impleatur; unde illud quod scriptum
est: Non concupisces [(Deut. V)]
, per Moysen
lex est quia jubetur, sed per Christum fit gratia,
quando quod jubetur impletur. Veritas autem facta
est per Christum, quia umbram habebat lex bonorum
futurorum, non ipsam imaginem rerum. Et sicut
alibi dicit Apostolus: Omnia in figura contingebant
illis [(I Cor. X)]
; sed pro umbra lucem veritatis,
pro figura legis ipsam imaginem rerum quae figurabatur
exhibuit Christus, quando data Spiritus gratia,
aperuit discipulis suis sensum ut intelligerent Scripturas.
Lex per Moysen data est, cum populus aspersione
sanguinis agni mundari praeceptus est; gratia

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.