PL 94, col. 29
Homiliae (Beda), J. P. Migne
et veritas quae in lege figurabatur, per Jesum
Christum facta est, cum ipse passus in cruce lavit
nos a peccatis nostris in sanguine suo. Lex per Moysen
data est, quia populum praeceptis salutaribus
instituens, si haec observaret, terram repromissionis
intraturum, et in ea perpetuo victurum; sin alias,
prosternendum ab hostibus praedixit. Gratia et veritas
per Jesum Christum facta est, quia dato Spiritus sui
dono, et legem spiritualiter intelligi et servari posse
donavit, et eos qui servant in veram coelestis vitae
beatitudinem, quam terra repromissionis signabat,
introducit. Quae sit autem summa gratiae et veritatis
quae per Jesum Christum facta est, evangelista subdendo
manifestat:
Deum nemo vidit unquam. Unigenitus qui est in
sinu Patris, ipse narravit. Nulla etenim gratia major
hominibus dari, nulla veritas altior potest ab hominibus
cognosci, quam ea de qua unigenitus Dei Filius
suis fidelibus narrans: Beati, inquit, mundo
corde, quoniam ipsi Deum videbunt [(Matth. V)]
; et de
qua Patri supplicans ait: Haec est autem vita aeterna,
ut cognoscant te verum et unum Deum, et quem misisti
Jesum Christum [(Joan. XVII)]
. Quae nimirum beatissima
perceptio gratiae et veritatis, quoniam in hujus
saeculi vita fieri non potest, recte dicitur: Deum
nemo vidit unquam [(I Joan. IV)]
, id est, nemo corruptibili
adhuc et mortali carne circumdatus incircumscriptam
divinitatis potest lucem contueri; unde
manifestius dicit Apostolus: Quem nemo vidit hominum,
nec videre potest [(I Tim. VI)]
. Nemo enim hominum
dicitur, nemo humano adhuc habitu aggravatus,
humana conversatione caducus. Hinc est
enim quod Moyses qui Deum, quem in angelo videbat,
in ipsa ejus natura videre desiderans, orabat: Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi gloriam
tuam
[(Exod. XXXIII)]
, audivit: Non poteris videre
faciem meam, non enim videbit me homo, et vivet [(Ibid.)]
.
Neque huic assertioni putandum est esse
contrarium quod aliquoties patriarchae vel prophetae
Deum vidisse perhibentur. Apparuit enim Dominus
Abrahae in convalle Mambre. Et ait Jacob: Vidi Dominum
facie ad faciem [(Genes. XXXII)]
. Item Isaias: Anno quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum sedentem
super solium excelsum et elevatum
[(Isa. VI)]
.
Sed recte intelligendum in cunctis hujusmodi visionibus
homines sanctos Deum non per ipsam naturae
suae speciem, sed per quasdam imagines esse contemplatos.
Et viderunt ergo sancti Deum per subjectam
creaturam, verbi gratia, ignem, angelum,
nubem, electrum; et tamen veraciter attestatur
Joannes, quia Deum nemo vidit unquam [(I Joan. IV)]
.
Veraciter dicitur Moysi: Non enim videbit me homo,
et vivet [(Exod. XXXIII)]
; quia fragili adhuc vasculo
carnis inclusi per circumpscriptas rerum imagines
videre possunt, quem per incircumscriptum aeternitatis
suae lumen nequaquam valent intueri.
Qua autem ratione ad visionem incommutabilis
et aeterni luminis pervenire debeat evangelista consequenter
exposuit, dicens: Unigenitus Filius qui est