PL 94, col. 30

Homiliae (Beda), J. P. Migne

in sinu Patris ipse narravit [(Joan. XIV)]
. Cui simile
est quod ipse Dominus ait: Nemo venit ad Patrem
nisi per me [(Matth. XI)]
. Et alibi: Nemo novit Filium
nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et
cui voluerit Filius revelare. Ipsius quippe ducatu
ad Patrem venire, ipsius magisterio Patrem et
Filium, nec non et Spiritum sanctum, unum Deum
ac Dominum nosse debemus; quia nimirum ipse
homo factus pro nobis, in hominis habitu loquens,
nobis quid de sanctae Trinitatis unitate recte
sentiendum, qualiter ad ejus contemplationem fidelibus
properandum, quibus actibus ad hanc sit perveniendum,
clara luce revelavit. Ipse sacramentis
suae incarnationis nos induens, sui nos Spiritus charismatibus
sanctificans, ut ad hanc venire valeamus

adjuvat. Ipse peracto in hominis forma judicio novissimo,
ad visionem nos divinae majestatis sublimiter
introducet, atque arcana nobis regni coelestis
mirabiliter enarrabit.
Sane quod ait: Qui est in sinu Patris, in secreto
Patris significat. Neque enim sinus Patris pueriliter
est cogitandus in similitudinem nostri sinus quem
habemus in vestibus; aut putandus est Deus, qui
humanorum forma membrorum compaginatus non
est, sic sedere quemadmodum nos; sed quia sinus
noster intus est, more nostro loquens Scriptura, in
sinu Patris esse dicit quem in secreto Patris, quo
humanus intuitus pertingere non valet, semper manentem
vult intelligi. Non tunc autem solum enarrabit
unigenitus Filius Deum, id est sanctae et individuae

Trinitatis, quae est unus Deus, gloriam manifestabit
hominibus, cum post universale judicium
omnes pariter electos ad visionem claritatis ejus
introducet. Sed et quotidie narrat, cum singulis quibusque
fidelibus perfectorum mox a carnis corruptione
solutis implere coepit quod promisit: Qui diligit
me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum,
et manifestabo ei meipsum [(Joan. XIV)]
. Me ipsum, inquit,
manifestabo dilectoribus meis, ut quem in sua
cognovere mortalem, in mea jam natura Patri et
Spiritui sancto videre possint aequalem. Verum hoc
de apostolis, martyribus, confessoribus caeterisque
arctioris ac perfectioris vitae viris fieri credendum
est; quorum unus certaminum suorum conscius non

dubitavit de seipso testari, Cupio dissolvi et cum
Christo esse [(Phil. I)]
. Caeterum sunt plures in Ecclesia
justi qui post carnis solutionem continuo beata
paradisi requie suscipiuntur, exspectantes in magno
gaudio, in magnis gaudentium choris, quando recepto
corpore veniant et appareant ante faciem Dei.
At vero nonnulli propter bona quidem opera ad electorum
sortem praeordinati, sed propter mala aliqua,
quibus polluti de corpore exierunt, post mortem severe
castigandi excipiuntur flammis ignis purgatorii,
et vel usque ad diem judicii longa hujus examinatione
a vitiorum sorde mundantur; vel certe prius amicorum
fidelium precibus, eleemosynis, jejuniis, fletibus,
hostiae salutaris oblationibus absoluti poenis, et
ipsi ad beatorum perveniunt requiem: quibus tamen

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.