PL 94, col. 31

Homiliae (Beda), J. P. Migne

omnibus unigenitus Filius qui est in sinu Patris,
Deum juxta modum suae capacitatis cuique narrabit,
cum tempore resurrectionis benedictionem dederit,
cui legem dedit, ut ambulantes de virtute fidei et
spei in virtutem contemplationis videant Deum deorum
in Sion, id est, incommutabilis specula veritatis,
cujus beneficiis et muneribus aeternis laus et gratiarum
actio in omnia saecula saeculorum. Amen.
HOMILIA V. IN VIGILIA NATIVITATIS DOMINI.
MATTH. I. In illo tempore cum esset desponsata mater
Jesu Maria Joseph, antequam convenirent, inventa
est in utero habens de spiritu sancto.
Nativitatem Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi,
qua aeternus ante saecula Dei Filius hominis ex

tempore filius apparuit, Matthaeus evangelista brevi
quidem sermone, sed plena veritate, describit, qui
cum patrum generationes ab Abraham usque ad Joseph
virum Mariae perduxisset, omnesque communi
humanae creationis ordine genitos simul et generantes
ostendisset, mox de ipso locuturus, quantum ejus
generatio a caeteris distaret aperuit; quia videlicet
caeteri per conjunctionem maris et feminae solitam,
ipse autem per virginem, ut pote Dei Filius nasceretur
in mundum. Et quidem decebat omnimodis, ut
cum Deus homo propter homines fieri vellet, non
alia quam virgine matre nasceretur; cum virginem
generare contingeret, non alium quam qui Deus esset
Filium procrearet.
Cum esset, inquit, desponsata mater ejus Maria Joseph,

antequam convenirent, inventa est in utero habens
de Spiritu sancto. Quo haec ordine, vel qua in civitate
sit celebrata conceptio, Lucas evangelista sufficienter
exponit; quod quia vestrae sanctitati constat esse
notissimum, dicendum paucis de his quae Matthaeus
scribit, notandumque in primis in eo verbo quod
ait: Antequam convenirent, verbo conveniendi non
ipsum concubitum, sed nuptiarum quae praecedere
solent tempus insinuatum, quando ea quae prius
sponsata fuerat, esse conjux incipit. Ergo antequam
convenirent dicit, antequam nuptiarum solemnia rite
celebrarent, inventa est in utero habens de Spiritu
sancto. Si quidem memorato ordine postea convenerunt,
quando Joseph ad praeceptum angeli accepit

conjugem suam, sed non concumbebant, quia sequitur, Et non cognoscebat eam. Inventa est
autem in utero habens
a nullo alio quam Joseph, qui licentia
maritali futurae uxoris pene omnia noverat, ideoque
tumentem ejus uterum mox curioso deprehendit
intuitu. Sequitur:
Joseph autem vir ejus cum esset vir justus, et nollet
eam traducere, voluit occulte dimittere eam. Videns
Joseph sponsam concepisse suam, quam bene noverat
a nullo viro fuisse attactam, cum esset justus et
juste omnia vellet agere, optimum duxit ut neque
hoc aliis proderet, neque ipse eam acciperet uxorem,
sed mutato occulte nuptiarum proposito, in conditione
eam sponsae manere pateretur ut erat: nam
et in Isaia legerat virginem de domo David concepturam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.