PL 94, col. 32

Homiliae (Beda), J. P. Migne

et parituram Dominum, de qua etiam domo noverat
genus duxisse Mariam, atque ideo non discredebat
in ea prophetiam hanc fuisse complendam;
sed si eam occulte dimitteret, neque acciperet conjugem,
et illa sponsa pareret, nimirum perpauci
essent qui eam virginem et non potius autumarent
esse meretricem. Unde consilium Joseph repente
consilio meliore mutatur, ut videlicet ad conservandam
Mariae famam, ipse eam, celebrato nuptiarum
convivio, conjugem acciperet, sed castam perpetuo
custodiret. Maluit namque Dominus aliquos modum
suae generationis ignorare, quam suae castitatem infamare
genitricis. Nam sequitur:
Haec autem eo cogitante, ecce angelus Domini in
somnis apparuit ei, dicens: Joseph, fili David, noli

timere accipere Mariam conjugem tuam. Quod enim in
ea natum est, de Spiritu sancto est. Pariet autem
Filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Ipse enim salvum
faciet populum suum a peccatis eorum. Quibus
profecto verbis modus conceptionis simul et dignitas
partus edocetur: quia videlicet de Spiritu sancto
concepit, et paritura sit Christum; quem etsi aperta
voce angelus Christum non appellat, in eo tamen
quod etymologiam nominis Jesu exponens, ipsum
salutis ostendit auctorem populique Salvatorem,
cum populum ejus nuncupat, manifesta ratione quia
sit Christus significat, ut per haec et quae nescierat
discat Joseph, et a contactu Dei genitricis funditus
mentem amoveat. Quam tamen dispensatione justae
necessitatis accipere jubetur solo de nomine conjugem,

ne videlicet quasi adultera lapidaretur a Judaeis,
et ut in Aegyptum fugiens haberet solatium
masculi, qui familiari cura, et tutor femineae fragilitatis,
et testis esset ejus perpetuae virginitatis. Produnt
catholici expositores et alias causas quare Dei
genitricem Joseph accipere debuerit conjugem, quas
in suis qui vult inveniet locis. Adhibet autem
evangelista partui virginali etiam prophetici sermonis
exemplum, ut tantae miraculum majestatis eo
certius crederetur, quo hoc non solum ipse factum
praedicaret, sed etiam a propheta praedictum recoleret.
Nam et huic evangelistae, id est Matthaeo moris
est omnia quae narrat etiam propheticis affirmare
testimoniis: scripsit namque Evangelium suum ob

eorum vel maxime causam qui ex Judaeis crediderant,
nec tamen a legis caeremoniis, quamvis renati
in Christo, valebant evelli; et propterea satagebat
eos a carnali legis et prophetarum sensu ad spiritualem,
qui de Christo est, erigere, quatenus sacramenta
fidei Christianae tanto securius perciperent,
quando haec non alia esse quam quae prophetae praedixerant
agnoscerent. Ecce virgo, inquit, in utero
habebit, et pariet Filium, et vocabunt nomen ejus Emmanuel,
quod est interpretatum Nobiscum Deus [(Isa.
VII)]
. Nomen Salvatoris, quod nobiscum Deus a propheta
vocatur, utramque naturam unius personae
ipsius significat. Qui enim ante tempora natus ex
Patre Deus est, ipse in plenitudine temporum Emmanuel,
id est nobiscum Deus, in utero matris factus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.