PL 94, col. 33

Homiliae (Beda), J. P. Migne

est, quia nostrae fragilitatem naturae in unitatem
suae personae suscipere dignatus est, quando Verbum
caro factum est et habitavit in nobis: mirum videlicet
in modum incipiens esse quod nos sumus, et
non desinens esse quod erat, sic assumens naturam
nostram, ut quod erat ipse non perderet.
Exsurgens autem Joseph a somno, fecit sicut praecepit
ei angelus Domini, et accepit conjugem suam, et
non cognoscebat eam. Accepit eam ad nomen conjugis
ob causas quas praediximus, et non cognoscebat eam
ad opus conjugale ob arcana quae didicerat. Quod si
quis huic nostrae expositioni obsistere, et contendere
voluerit beatam Dei genitricem nunquam a Joseph
celebratis nuptiis in nomen conjugis assumptam,
exponat ipse melius hunc sancti Evangelii locum,

pariterque ostendat licitum fuisse apud Judaeos ut
sponsae suae quisque carnali copula misceretur, et
sano ejus intellectui libenter cedimus: tantum ne
erga matrem Domini quidquam gestum, quod publica
opinio possit infamare, credamus. Quod vero additur, Donec peperit filium suum primogenitum,
nemo ita
intelligendum putet quasi post natum filium eam
cognoverit, ut quidam perverse opinantur. Scire
enim debet vestra fraternitas, quia fuere haeretici
qui propter hoc quod dictum est, Non cognoscebat
eam donec peperit filium, crederent Mariam post natum
Dominum cognitam esse a Joseph, et inde ortos
eos quos fratres Domini Scriptura appellat, assumentes
et hoc in adjutorium sui erroris, quod primogenitus
nuncupatur Dominus. Avertat Deus hanc

blasphemiam a fide omnium nostrum, donetque nobis
catholica pietate intelligere parentes nostri Salvatoris
intemerata semper fuisse virginitate praeclaros,
et non filios, sed cognatos eorum fratres Domini
consueto Scripturarum more nuncupari, sed ob id
evangelistam an post natum ei filium eam cognoverit
dicere non curasse, quia nulli hoc ambigendum putaverit.
Et revera nulli ambigendum est quod justi
conjuges, quibus in virginitatis castimonia permanentibus
Dei Filium nasci singulari gratia datum est,
nullatenus ex eo castitatis jura temerare, et templum
Dei sacrosanctum suae semine corruptionis attaminare
potuerint. Notandum quoque est quod primogeniti
non juxta haereticorum opinationem soli sint

quos fratres sequuntur alii, sed juxta auctoritatem
Scripturarum omnes qui primi vulvam aperiunt, sive
fratres eos aliqui, seu nulli sequantur. Attamen Dominus
speciali ratione potest primogenitus dictus intelligi,
juxta hoc quod in Apocalypsi dicit de illo
Joannes: qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum,
et princeps regum terrae [(Apoc. I)]
. Et apostolus
Paulus: Nam quos praescivit et praedestinavit conformes
fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in
multis fratribus [(Rom. VIII)]
. Primogenitus quippe
mortuorum vocatur, quia post multos licet fratres
incarnatus, primus omnium surrexit a mortuis, et
viam de morte credentibus vitae coelestis aperuit.
Primogenitus est in multis fratribus, quia quotquot
receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.