PL 94, col. 42

Homiliae (Beda), J. P. Migne

gente Judaea quam sibi prae caeteris nationibus speciali
gratia copulaverat, incarnari dignatus est. In
mundo ergo erat, et in mundum venit. In mundo
erat per divinitatem, in mundum venit per incarnationem.
Venire quippe vel abire humanitatis est,
manere et esse divinitatis est. Quia ergo cum in
mundo esset per divinitatem, mundus eum non cognovit,
dignatus est venire in mundum per humanitatem,
ut vel sic eum mundus cognosceret; sed videamus
quod sequitur:
In propria venit, et sui eum non receperunt. Quem
enim in potentia deitatis cuncta creantem regentemque
non cognoverunt, ipsum in carnis infirmitate
miraculis coruscantem recipere noluerunt. Et quod
est gravius, sui eum non receperunt, homines scilicet,

quos ipse creavit. Judaei quos peculiarem sibi
elegerat in plebem, quibus suae cognitionis revelaverat
arcanum, quos mirificis patrum glorificaverat
actis, quibus suae legis doctrinam contulerat, ex quibus
se incarnandum promiserat, et in quibus se incarnatum,
ut promiserat, ostendit, ipsi eum recipere
venientem ex magna parte recusarunt. Neque enim
omnes recusarunt, alioquin nullus esset salvus.
Nunc autem multi eum ex utroque populo credendo
receperunt, de quibus evangelista consequenter insinuat
dicens:
Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem
filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus. Consideremus,
fratres charissimi, quanta gratia Redemptoris

nostri, quam magna sit multitudo dulcedinis
ejus. Unicus ex Patre natus est, et noluit remanere
unus; descendit ad terram, ubi fratres sibi, quibus
regnum Patris sui dare posset, acquireret: Deus ex
Deo natus est, et noluit Dei tantum Filius manere;
hominis quoque filius fieri dignatus est, non amittens
quod erat, sed assumens quod non erat, ut per hoc
homines in Dei filios transferret, gloriaeque suae faceret
cohaeredes: ut quod ipse semper habebat per
naturam, inciperent habere per gratiam. Consideremus
quanta virtus est fidei, cujus merito potestas
datur hominibus filios Dei fieri. Unde bene scriptum
est, Quia justus ex fide vivit [(Habac. II)]
. Vivit enim
justus ex fide, non illa quae labiorum tantum confessione
profertur, sed ea quae per dilectionem operatur;

alioquin fides si non habet opera, mortua est
in semetipsa. Nullus seipsum despiciat, nullus de
sua salute desperet: curramus omnes, curramus singuli,
ut qui eramus longe, mereamur fieri prope in
sanguine Christi. Videamus quod dicitur, Quia quotquot
receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri.
Quotquot, inquit, receperunt: Non est enim personarum
acceptor Deus, sed in omni gente, qui timet Deum et
operatur justitiam, acceptus est illi [(Act. X)]
. Quo autem
ordine credentes filii Dei possent fieri, et quantum
haec generatio a carnali distet, subsecutus
evangelista designat.
Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.