PL 94, col. 43

Homiliae (Beda), J. P. Migne

neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Carnalis
quippe nostra singulorum generatio ex sanguinibus,
id est ex natura [ Al., semine] maris et feminae,
a complexu conjugii duxit originem: at vero spiritualis
Spiritus sancti gratia ministratur, quam Dominus
a carnali distinguens ait: Nisi quis renatus
fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in
regnum Dei [(Joan. III)]
. Quod natum est ex carne,
caro est; et quod natum est ex spiritu, spiritus est.
Verum ne quis hominum dubitet filium se Dei et
cohaeredem Christi posse fieri, dat exemplum evangelista,
quia et ipse Filius Dei homo fieri et inter
homines habitare dignatus est, ut humanae particeps
existendo fragilitatis, homines divinae virtutis suae
donaret esse participes.
Et verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Quod est dicere: Et Filius Dei homo factus est, et
inter homines conversatus est. Solet namque Scriptura
modo animae, modo carnis vocabulo, totum
designare hominem. Animae videlicet, ut scriptum
est: Quia descendit Jacob in Aegyptum in animabus
septuaginta [(Gen. XLVI)]
; carnis vero, ut rursus scriptum
est: Et videbit omnis caro salutare Dei [(Luc.
III)]
. Neque enim vel animae sine corporibus in Aegyptum
descendere, vel caro sine anima videre aliquid
potest; sed hic per animam totus homo, ibi
signatur per carnem. Sic ergo hoc loco quo dicitur: Et Verbum caro factum est,
nihil aliud debet intelligi
quam si diceretur: Deus homo factus est, carnem
videlicet induendo et animam; ut sicut quisque

nostrum unus homo constat ex carne et anima, ita
unus ab incarnationis tempore Christus ex divinitate
carnis [ Al., carne] et anima constet: Deus ab aeterno
in aeternum existens verus ut erat, hominem ex
tempore assumens in unitatem suae personae verum,
quem non habuerat. Sequitur:
Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a
Patre, plenum gratiae et veritatis. Gloriam Christi
quam ante incarnationem videre non poterant homines,
post incarnationem viderunt, aspicientes humanitatem
miraculis refulgentem, et intelligentes
divinitatem intus latitantem, illi maxime qui et ejus
claritatem ante passionem transfigurati in monte
sancto contemplari meruerunt, voce delapsa ad eum
hujuscemodi a magnifica gloria: Hic est Filius

meus dilectus, in quo mihi bene complacui [(Matth.
XVII)]
: et post passionem resurrectionis ascensionisque
ipsius gloria conspecta, Spiritus ejus sunt dono
mirifice refecti; quibus omnibus manifeste cognoverunt
quod hujusmodi gloria non cuilibet sanctorum,
sed illi solum homini qui esset in divinitate
unigenitus a Patre, conveniret. Quod autem sequitur:
Plenum gratiae et veritatis. Gratiae plenus erat
idem homo Christus Jesus, cui singulari munere prae
caeteris mortalibus datum est, ut statim ex quo in
utero virginis concipi, et homo fieri inciperet, verus
esset et Deus; unde et eadem gloriosa semper virgo
Maria non solum hominis Christi, sed et Dei genitrix

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.