PL 94, col. 49
Homiliae (Beda), J. P. Migne
his, et scripsit haec. Et scimus quia verum est testimonium
ejus. Jam manifeste beatus Joannes suam per
sonam designat ex officio, quam designare vitat ex
vocabulo. Non autem praetereunter intuendum quod
dicitur, Qui testimonium perhibet de his, et scripsit
haec. Perhibuit quippe testimonium verbo Dei praedicando,
perhibuit scribendo, perhibuit denuo eadem
quae scripserat docendo: perhibet etiam nunc Evangelium,
quod descripsit Ecclesiis legendum, pandendo.
Siquidem a tempore Dominicae passionis, resurrectionis
et ascensionis in coelum usque ad ultima
Domitiani principis tempora, per annos circiter
sexaginta quinque, absque ullo scribendi adminiculo
verbum Dei praedicabat. At ubi a Domitiano, qui secundus
post Neronem Christianorum persecutor exstitit,
in exsilium missus est, irrumpentes in Ecclesiam
haeretici, quasi in destituta pastore ovilia lupi,
Marcion, et Cerinthus, et Hebion, caeterique Antichristi,
qui Christum fuisse ante Mariam negabant,
simplicitatem fidei evangelicae perversa maculavere
doctrina. Sed dum ipse, post occisionem Domitiani,
permittente pio principe Nerva, rediret Ephesum,
compulsus est ab omnibus pene tunc Asiae episcopis,
et multarum Ecclesiarum legationibus de coaeterna
Patri divinitate Christi altius facere sermonem, eo
quod in trium evangelistarum scriptis, Matthaei videlicet,
Marci et Lucae, de humanitate ejus ac de his
quae per hominem gessit, sufficiens sibi viderentur
habere testimonium. Quod ille se non aliter facturum
respondit, nisi indicto jejunio omnes in commune
Dominum precarentur, ut ille digna scribere
posset. Et hoc patrato instructus revelatione, ac
sancti Spiritus gratia inebriatus, omnes haereticorum
tenebras patefactae subito veritatis luce dispulit. In
principio, inquiens, erat Verbum, et Verbum erat
apud Deum, et Deus erat Verbum. Similemque initiis
totum sui sermonis circum [ Al., cursum] faciens,
Dominum nostrum Jesum Christum sicut verum hominem,
vere ex homine temporaliter factum, ita
etiam verum Deum, vere ex Deo Patre aeternaliter
natum, vere cum Patre, et cum Spiritu sancto semper
existentem clarissima assertione perdocuit, imo
omnia divinae veritatis et verae divinitatis, quantum
alteri mortalium nulli licuit, arcana reseravit. Et
hoc virgini privilegium recte servabatur, ut ad scrutanda
Verbi incorruptibilis sacramenta incorrupto
ipse non solum corde sed et corpore proderet. De
cujus dictorum veritate quam sit nemini ambigendum
ipse quoque curavit ostendere, qui cum dixisset, Hic est discipulus qui testimonium perhibet de his,
et scripsit haec,
continuo subjecit, et ait: Et scimus
quia verum est testimonium ejus. Quia ergo et nos cum
caeteris fidelibus scimus verum esse testimonium
ejus, curemus per omnia recta fide intelligendo,
recta operatione exercendo quae docuit, ad dona
sempiterna quae promisit pervenire, per Dominum
nostrum Jesum Christum, qui vivit et regnat cum
Patre in unitate Spiritus sancti per omnia saecula
saeculorum. Amen.
HOMILIA IX. IN DIE FESTO INNOCENTIUM.