PL 94, col. 50

Homiliae (Beda), J. P. Migne

MATTH. II. In illo tempore angelus Domini apparuit
in somnis Joseph, dicens: Surge et accipe puerum
et matrem ejus, et fuge in Aegyptum, et esto ibi
usque dum dicam tibi, etc.
De morte pretiosa martyrum Christi innocentium
sacra nobis est, fratres charissimi, Evangelii lectio
recitata, in qua tamen omnium Christi martyrum
pretiosa mors est designata. Quod enim parvuli occisi
sunt, significat per humilitatis meritum ad martyrii
perveniendum gloriam, et quia nisi conversus
fuerit quis, et effectus ut parvulus, non possit animam
dare pro Christo. Quod in Bethleem et in omnibus
finibus ejus occisi sunt, ostendit non solum
in Judaea, unde Ecclesiae coepit origo, sed et in omnibus

ejusdem Ecclesiae finibus quacunque per orbem
diffusa est, persecutionem saevituram perfidorum,
et piorum patientiam esse coronandam. Qui a
bimatu occisi sunt, doctrina et operatione perfectos
indicant; qui vero infra, simplices vel idiotas, fidei
tamen non fictae constantia fortes aeque denuntiant.
Quod illi quidem occisi sunt, sed Christus qui quaerebatur
vivens evasit, insinuat corpora quidem [ Al.
add. martyrum] ab impiis posse perimi, sed Christum
pro quo persecutio tota saevit, nullatenus eis
vel viventibus vel occisis posse auferri, sed eos veraciter
contestari, quia sive vivimus, Domino vivimus,
sive morimur, Domino morimur. Sive enim
vivimus sive morimur, Domini sumus. Quod juxta
vaticinium Jeremiae: Vox in Rama, id est in excelso,

audita est ploratus et ululatus [(Jer. XXXI)]
, manifeste
denuntiat luctum sanctae Ecclesiae, quae de injusta
membrorum suorum nece gemit, non ut hostes garriunt
in vacuum cedere, sed usque ad solium ascendere
superni judicis; et sicut protomartyris Abel,
ita etiam sanguinem caeterorum martyrum de terra
clamare ad Dominum, juxta illud viri sapientis: Non
despicies preces pupilli, nec viduam, si effundat loquelam
gemitus. Nonne lacrymae viduae ad maxillam descendunt,
et exclamatio ejus super deducentem eas?
A maxilla enim ascendunt usque ad coelum, et Dominus
exauditor non delectabitur in illis [(Eccli. XXXV)]
.
Quod Rachel plorasse dicitur filios suos, nec voluisse
consolari, quia non sunt, significat Ecclesiam

plorare quidem sanctorum de hoc saeculo ablationem,
sed non ita velle consolari ut qui saeculum
morte vicerunt, rursus ad saeculi certamina secum
toleranda redeant, quia nimirum non sunt ultra revocandi
in mundum, de cujus aerumnis semel evaserunt
coronandi ad Christum. Rachel namque, quae
ovis aut videns Deum dicitur, Ecclesiam figurate
demonstrat, cujus tota intentio ut videre Deum mereatur,
invigilat. Et ipsa est ovis centesima, quam
pastor bonus relictis in coelo nonaginta novem ovibus
angelicarum virtutum, abiit quaerere in terra,
inventamque suis humeris imposuit, et sic reportavit
ad gregem. Quaeritur autem juxta litteram quomodo
Rachel plorasse dicitur filios suos, cum tribus Juda
quae Bethleem tenebat, non de Rachel, sed de sorore

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.