PL 94, col. 584

Vita metrica S. Cuthberti (Beda), J. P. Migne

Quae facie quamvis absens, sed pectore praesens
Conterit, et foedo Christi domum ab hospite mundat.
Internam quid enim coner describere vitam?
Quam dulcis sermone, gravisve actibus, et quam
Accensam lacrymis acuarit ad aethera mentem,
Cum decus externum puri sit pectoris index!
CAPUT XVI. Qualem sibi in insula Farne pulsis daemonibus habitationem fecerit.
Tandem Farne petit senior, cupitisque potitus
Sedibus, indigenas patria fugat impiger atros.
Illa prius nam horrens larvalibus insula flabris
Arcebat humana minis consortia caecis.
Quam Domini mox servus adit; cruce territus atrox
Turbo fugit per inane vagi quasi portio fumi.
Illa serena tenens pereunte tyrannide regna,
Terrestri aetheriam sacer aggere condidit urbem,
Atque humiles celsis statuit sub moenibus aedes.
E quibus astriferum tantum aspectare cacumen
Posset, et a celso secretus Rege tueri.
Haec et ut in cunctis divina patesceret almi
Virtus, missilibus firmavit moenia saxis,
Vix quae bis terni cervice subire potentes,
Ille sed asportans muris imponere solus
Sufficeret, summi dextra comitante Tonantis.
CAPUT XVII. Qualiter precibus aquam de arida produxerit, qui etiam bibendo quondam aquas in vina converit.
Fontis inops fuerat locus hic, sed sanctus amoenam
Excutit insolita precibus dulcedine lympham.
Haec sacri media Cuthberti nata sub aula
Praebet adhuc cunctis suavem potantibus haustum.
Nec mirum hoc Domini famulum potuisse mereri,
Qui quondam saliente sitim dum pelleret unda,
In meracum latices valuit convertere nectar.
CAPUT XVIII. Qualiter a messe quam sua manu severat volucres abegerit.
Quique suis cupiens victum conquirere palmis,
Incultam pertentat humum proscindere ferro,
Et sator edomitis anni spem credere glebis.
Dumque seges modico de semine surgeret ampla,
Tempus adest messis, rapidae sed forte volucres
Flaventes praedare senis nituntur aristas.
Talia qui placidus saevis praedonibus infit:
Quid, precor, illicito messem contigitis ausu,
Quae vestro sulcis non est inserta labore?
Pauperies an vestra meam transcendit, ut istud
Incurvam merito falcem mittatis in aequor?
Quod si forte Deus jubet his instare rapinis,
Non veto; sin alias, vos finibus indite vestris.
Dixerat, et cessit mox plumea turba, nec ultra
Militis audebat Domini jam laedere jura,
Quem potius dulci pacis quasi foedere nexu
Unanimemque sui generis redamabat amicum.
Nam teneras ceu pastor oves hanc ipse gerebat.
CAPUT XIX. Qualiter corvi noxam quam viro Dei intulerant, precibus et munere purgarint.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.