PL 94, col. 591

Vita metrica S. Cuthberti (Beda), J. P. Migne

Insidiis agitabat, et haec modo quinque dierum
Pugna dolos superat transacti temporis omnes.
Sed facile infandi, Christo duce, tela repressi,
Cum nec parva cibi potusve alimenta darentur,
Tabenti licet ista loco nec membra moverem.
Vos quoque celsa, precor, servetis jura perennes,
Coelestis Patrum vobis quae regula cavit,
Ipse vel exiguis fueram quae promere dictis,
Dum sata quae proceres summi seruere rigarem.
Quamlibet et rapidis assurgat turbo procellis,
Omnia ferte fide, regni vi quaeritur aula.
Fundatique petra gravibus ne cedite nimbis:
Torrentum furias, Aquilones temnite saevos,
Ultima jamque Patris maneat sententia cordi.
Expedit istius patriae vos linquere fines,
Limite quam trepidos mentem deflectere ab illo,
Quem sacra divinis depinxit littera chartis.
Nec quia multorum cineres locus iste sepultet,
Aurea flagranti peterent qui sidera cursu,
Vos favor aut vacuae tentet vaga gloria laudis.
Illi nam meritis gaudent super astra coronis.
Haud aliter nostris stadio nos currere plantis
Convenit, et propriis bravium comprendere palmis.
Nec loca propter homo merito venerabilis exstat,
Sed locus ob homines exstat venerabilis almus.
Meque meae rogito nunc indite moenibus urbis,
Instat enim tempus carnis quod debita solvam,
CAPUT XXXVI. Quomodo ministrum suum a profluvio ventris sanaverit.
Talibus attoniti lacrymant rogitantque gementes,
Saucia secretis condat ne membra latebris:
Sed lethi et vitae confinia summa tenentem
Fraterno coram relevet solamine flammam.
Vel sacra suscipiat saltem sub tecta ministrum,
Qui obsequio fragiles procuret sedulus artus.
His motus vertit dum lumina blanda per omnes,
Aspiciens fratrem longa cui clade gravato
Tabida marcebant exhausto viscere membra:
Hic, si vultis, ait, subeat mea tecta, mihique
Labe sub hac fesso solamina praestet amoris.
Qui vatem comitatus adit mox limina sacra
Occurrens, inopina salus complectitur aegrum,
Depulso languore sinus, dignumque salutis
Cedere non ausos penetrare sub edita morbos.
Nec mora sospes abit qui intraverat aeger, et illic
Presbyterum immittit digne Cuthbertus, ut illo
Sidera teste petat, quo vitam teste regebat.
CAPUT XXXVII. Percepto viatico, inter verba orationis spiritum reddidit.
Jamque soporata torpebant omnia nocte,
Excubiis vigiles premeret dum Farne tenebras,
Quaque preces resonant modulis, fremit insula psalmis;
Vatis et ipse suae praegustans gaudia palmae,
Aethereis expandit ovans sub laudibus umbras.
Ast ubi flammicomos ardescens lucifer ortus
Attulit, ecce sacer residens antistes ad altar
Pocula degustat vitae, Christique supinum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.