PL 94, col. 594

Vita metrica S. Cuthberti (Beda), J. P. Migne

Servus enim celsae induerat sacra dona medelae;
Fecit, et interno firmatis robore nervis
Palpitat alterno laeta inter somnia gressu,
Aequore deserti ludunt ceu littore pisces.
Evigilans baculo redivivos erigit artus,
Ac matutinas stando persolvere laudes
Incipit, et prisco solidatus membra vigore
Divinam collaudat opem, justasque Tonanti
Offert sidereo sanus pro munere grates.
CAPUT XLV. Quod tegmine parietis ejus infirmi curentur.
Nec sanctum aetherio vacuatur munere tectum,
Quo sacer astra petens corpus exsangue reliquit.
Nunc quoque sed solitam partitur ubique medelam,
Altaque mirentur proles Davidica templi.
Tecta sui, gemmis quoniam stellantibus aethram
Equiparent, fulvisque micent redimita figuris.
Plus sed ego vatis humili sub domate mirer
Pelliculam, sanctus fragilem qua texerat anglum,
Ne pluvia aut Boreae penetrabile frigus adurens
Inrueret passim, precibusque ardentia castis
Corda fatigaret; nec me sententia fallit.
Namque opus hoc Salomon fulvo quod fecerat auro,
Chaldea petrarum obtexit, heu! flamma ruinis.
At sacra Cuthberti appendit quae dextera vela,
Munera Felgeldi patulum divisa per orbem
Latius ingeniti fundunt medicamina doni;
Clarescitque chalybs libyco pretiosior auro,
Pellis et Eois praecellit fulgida gemmis.
Tertius hic proceris servat nunc castra, beatum
Alta secuturus haeres ad regna Parentem.
CAPUT XLVI. Quantum Oedelwoldus successor vir Dei virtutes suas celare studuerit.
Hos nam inter medius sociis non segnior almis,
Oedilwalde, sacras rexisti providus arces
Quem raro proprias aiunt voluisse cuiquam
Pandere virtutes, torvique cruenta chelydri
Tela quibus victor confregerit obvius armis.
Unde manet longum memorabilis illa beatis
Incaute prolapsa semel sententia labris.
Forte sacer fidam monitis coelestibus aurem
Dum rigat, accipit has socio de pectore voces:
Quae, rogo, causa tuo toties quod ab ore fluentem
Perrumpant varientque silentia crebra loquelam,
Et mediis statuat metas oblivio dictis?
Cui responsa pius paucis ita reddidit heros:
Hoc te, dulcis amor, fixo memorique perennem
Corde tenere decet, studeat nisi quisque bidentum
Funditus alloquiis avertere sedulus aures,
Non queat aetherias inter dare verba catervas,
Pandere nec laetis coeli concentibus aures.
Dixerat, et trepido perculsus corda timore,
Singultu afficitur, fervens ac pectora pugnis
Casta ferit, tandemque gemens erumpit in istam
Perfusus lacrymis post moesta silentia vocem:
Obsecro te supplex summi per sceptra Tonantis
Haec cunctis ut dicta tegas, moribunda quousque

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.