PL 94, col. 595

Vita metrica S. Cuthberti (Beda), J. P. Migne · Passio Justini martyris (Beda), J. P. Migne

Membra solo reddam, gradiarque in calle parentum.
Sic sua summa sacer conclavibus abdere quamvis
Mallet, ab aetherio panduntur munera teste.
At pia Cuthbertus memorans saepe acta priorum,
Aetheria sub laude sui quoque Christus agonis
Ut fuerit socius, fuerat subnectere paucis.
Sicque duos vario jam munere spiritus idem
Lustravit per dona viros, atque aetheris alti
Tramite diviso regnum provexit ad unum.
CAPUT XLVII. Qualiter anachoreta Felgeldus ibidem sit a vultus tumore mundatus.
Ergo age, Felgeldus largitor muneris almi
Prima salutiferi ipse capit documenta vigoris.
Cui pridem facies informi tacta tumore,
Squalens, at rigido dum solus in abditur antro,
Latior ingenito surgit de fomite flamma,
Atque genas maculis livor respergit adurens.
Qui nova pro veteri dum culmina pangeret aede,
Illud ovans fesso direptum a pariete velum
Partiri docuit fidae spes certa salutis.
Primaque dum lymphis corrigia tinguitur almis,
Pervia cornigero pateat quo semita ferro,
Exsiliens lasciva sacro de gurgite gutta
Lumina respersit sancti, vultumque rubentem.

Quando Christus, Deus noster, natus est ex Virgine,
Edictum imperiale per mundum insonuit,
Quatenus totius orbis fieret descriptio:
Nimirum quia in carne tunc ille apparuit,
Qui in coelo universos electos ascriberet,
Quos sacrae commendavisset fidei professio.
Quam qui digne observarint, cum bonis operibus,
Quae sunt velut quidam census domino amabiles,
Civitatis describuntur coelestis municipes.
Quos census uterque sexus, omnis aetas exhibet,
Ut testatur plurimorum martyrum exercitus:
Non solum constans ex viris, verum et ex feminis;
Nec aevo tantum mature subibant martyrium,
Sed et multos propter Christum et fidem catholicam,
Legimus fuisse passos in aetate tenera:
Ex quibus sanctus Justinus, novennis puerulus,
Qualiter per passionem migrarit ad Dominum,
Sequens textus demonstrabit scire cupientibus.
Dum crudelis Diocletianus Romani imperii
Simul cum Maximiano, teneret monarchiam,
Talis est in Christianos mota persecutio,
Ut darentur ad poenarum universa genera,
Ubicunque comprehendi aliquem contingeret,
Quem hujus professionis obligaret titulus.
Et ne quisquam potuisset contutari latebris,
Ubique componebantur hoc modo insidiae,
Quae euntes compulissent in jus idolatriae.
Non illis emendi quidquam aut vendendi copiam.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.