PL 94, col. 698

Epistolae (Beda), J. P. Migne

doctrinam vel consolationem, omnia scripta sunt,
nec soli Jeremias et Isaias caeterique tales, qui verbis
futura signaverunt, sed et Samuel, Jonas et Esdra,
eorumque consimiles, qui praeterita, vel sua vel
aliorum, gesta sive dicta conscripsere, dies istos
hoc est novae gratiae, luce radiantes insinuant, insistendum
nobis summopere est, et pro suo cuique
modulo Christi juvante gratia nitendum, ne ea quae
propter nos scripta sunt nostro nos torpore vel incuria
quasi aliena praetereant. Sed quo sensu in his
correptionem, qua ratione doctrinam, quo intellectu
consolationem nanciscamur, qualiter omnia dies
istos loquantur et annuntient, sollicite ac vigilanter
intendamus, imitantes pro captu nostri ingenioli
scribam illum doctum in regno coelorum, qui profert

de thesauro suo nova et vetera. Nam si vetera
tantummodo de thesauro Scripturarum proferre, hoc
est, solas litterae figuras sequi Judaico more curamus,
quid inter quotidiana peccata correptionis, inter
crebrescentes aerumnas saeculi consolationis, inter
innumeros vitae hujus errores spiritualis doctrinae
legentes vel audientes acquirimus, dum aperto libro,
verbi gratia, beati Samuelis, Elcanam virum unum
duas uxores habuisse reperimus, nos maxime, quibus
ecclesiasticae vitae consuetudine longe fieri ab
uxoris complexu et coelibes manere propositum est,
si non etiam de his et hujusmodi dictis allegoricum
noverimus exculpere sensum, qui vivaciter interius
castigando, erudiendo, consolando reficit?
Unde tuo crebro, dilectissime ac desiderantissime

omnium qui in terris morantur antistitum, Acca,
provocatus hortatu, tuis fretus orationibus, memorati
prophetae, qui tunc vocabatur Videns, scripta
perlustrans, si quid, donante illo qui ei multa spiritualia
dedit videre, spirituale ac mysticum poteram
contueri, litteris mandare curabo. Et post qualemcunque
expositionem beati Lucae dictorum, quibus
evangelicos, vel ipsius Domini, vel apostolorum
ejus actus describit, etiam hunc sanctissimum Domino
ex matris utero Nazaraeum, non minus suis in
scriptis evangelistae, quam historici functum officio
probare satagam, quippe qui et ipse omnia Mediatoris
Dei et hominum, hominis Jesu Christi sacramenta
figurato fidelis historiae, sed plenissimo designavit
eloquio. Denique, ut de caeteris taceam,

sinus David, locum nativitatis, officium pastoris,
ruborem ac pulchritudinem aspectus, modum unctionis,
insigne virtutum, pondus tribulationum, et promissi
olim regni gloriam, arcta consideres, si quanta
in his singulis fidei et veritatis Evangelicae congesta
mysteria sint cernas. Verum haec suo loco planius,
nunc ex ordine injunctum opus, superno solum
fidens auxilio, et patrum vestigia sequens, aggrediar.
Et si quidem multorum, ut desidero, meus sudor
utilitati et commodo profuerit, multa me donandum
mercede cum illis a Domino spero; sin
autem, nec mihi tamen mea solertia, quae me tanto
tempore laboris hujusce otiosum esse, supervacuisve
rebus animum indulgere non sinit, infructuosa existere

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.