PL 95, col. 1164
Homiliae de tempore (Auctores varii), J. P. Migne
eam, protegentibus eam, conservantibus eam, vel
ejus beatissimam animam ad honorem illius qui ab
ipsa generandus erat. Dehinc inventa non incongrue
putabatur ab ipso beato Joseph sancto et justo, qui
pene licentia maritali, licet eam non contingeret,
futurae tamen, ut putabatur, uxoris omnia noverat. Joseph autem vir ejus,
inquit, cum esset homo justus,
et nollet eam traducere. Virum appellat contra Judaeorum
pravitatem, ut adversus virginem non saevirent:
propterea et desponsata fuit ipsi Joseph, ut supra
dictum est. Si enim non fuisset desponsata Joseph,
omnium bonorum incredibiles et inimici Judaei lapidibus
eam occidissent; ideo virum ejus hic eum
evangelista appellavit. Joseph vir ejus cum esset homo
justus. Justus autem in verbo, justus in facto,
justus in legis consummatione, justus in initio gratiae.
Justus itaque cum fuisset, et nollet eam traducere,
voluit occulte dimittere eam. Noluit eam
traducere, noluit eam accipere, noluit eam male
diffamare, sed voluit eam occulte dimittere. Occulte
eam a se dimittere volebat, sicut pius, sicut mansuetus,
sicut misericors. Talis ergo cum esset Joseph,
cogitabat eam occulte dimittere. Haec, inquit, illo cogitante.
Quaerendum est nobis nunc quid cogitaverit,
ut occulte eam dimitteret. Haec cogitabat ut
eam dimitteret. Si suspicionem in ea habebat, quomodo
justus erat? Si ergo non est suspicatus, vel tale
aliquid cogitavit, cur eam dimittere volebat? ut immaculatam
et sanctam voluit dimittere. Injustum enim
et hoc erat. Sed enim simplicem sensum audi hujus
dictionis. Joseph justus erat, et illa Virgo immaculata
erat. Sed ideo illam dimittere volebat quoniam virtutem
mysterii et sacramentum quoddam magnificum
in eadem cognoscebat, cui approximare sese
indignum aestimabat. Ergo humilians se ante tantam
et tam ineffabilem rem, quaerebat se longe facere,
sicut et beatus Petrus Domino se humilians aiebat: Recede a me, Domine, quia homo peccator sum
[(Luc. V)]
.
Vel sicut ille centurio ad eumdem Dominum mittens,
dicebat: Non sum dignus ut intres sub tectum meum,
quia nec meipsum dignum existimavi ad te venire [(Matth. VIII)]
.
Vel sicut sancta Elisabeth ad ipsam beatam
locuta est Mariam, dicens: Et unde hoc mihi, ut
veniat mater Domini mei ad me (Lucae I)? Sic et Joseph
juste humilians sese in omnibus cavebat et timebat
sibimet istius tantae sanctitatis conjunctionem adhibere;
et idcirco volebat eam occulte dimittere: Dimittam
eam, dicens, et a me longe faciam eam, et a
cognitione mea. Major est enim ejus dignitas, superexcellit
ejus sanctitas, nec meae congruit indignitati.
Ideo volebat eam occulte dimittere. Haec autem
eo cogitante, angelus Domini per visum apparuit ei,
dicens: Quid dubitas, Joseph? quare imprudenter cogitas?
quare irrationabiliter meditaris? Deus est
enim qui generatur. Hujus generationis minister es
et non largitor; servus, et non Dominus; mancipium,
et non plasmator. Propterea ministra, serva, custodi,
fer curam, intende et huic qui nascitur et huic quae
generat. Etenim si tibi uxor nominatur, si desponsata