PL 95, col. 1165

Homiliae de tempore (Auctores varii), J. P. Migne

tibi esse dicitur, non tamen tibi uxor est, sed
Dei unigeniti electa mater est. Propterea, Joseph, fili
David, qui has promissiones accepit, cui ista fidelia
data sunt testamenta; Joseph, fili David, non tantum
secundum carnem, sed secundum spiritum; Joseph,
fili David: si enim filius David, juste et haeres ejus
tanquam filius patris. Ideo in haereditatem accipe ea
quae illi promissa sunt, testamenta fidelia. Joseph, fili
David, ne timueris accipere Mariam conjugem tuam. Ne
timueris, ne trepidaveris, ne conturberis, sed securus
et intrepidus, accipe eam secundum legis praeceptum,
uxorem tibi nominatam, sed secundum nuptiarum
consuetudinem et conjunctionem, longe alienam. Accipe
ergo eam sicut commendatum coelestem thesaurum,
ut Deitatis divitias, sicut plenissimam sanctitatem,

sicut perfectam justitiam. Accipe eam sicut
Unigeniti mansionem, sicut honorabile templum, sicut
domum Dei, sicut Creatoris omnium propriam, sicut
regis sponsi coelestis domum immaculatam. Ita ergo, Joseph, fili David,
ne timueris accipere eam tibi commendatam,
tuae religiositati creditam serva, fer curam,
attende fugiens ab Herode, duc in Aegyptum, iterum
remeans post Herodis mortem, deduc in terram.
Israel. Ne timueris accipere Mariam conjugem tuam.
Conjugem audiens, non expavescas, nec conturberis,
nec tu nec quisque sequentium usque in consummationem
saeculi. Conjugem eam dico propterea ut
diabolo virginitatem ejus occultem, et Judaeorum
pravitatem excludam atque dejiciam, ut legis instituta
non destruam, et in sequentibus demonstrabo

quod ista nec tua conjux secundum consuetudinem
conjugii habeatur, nec iste qui generatur, tuus filius
esse credatur. Quod enim nascetur ex ea, de Spiritu
sancto est, quia scilicet cooperator hujus nativitatis
Spiritus sanctus est: nam unigenitus Filius, qui ante
saecula ineffabiliter ex solo Patre natus est, jam saeculi
appropinquante fine, ex voluntate Patris in humano
corpore, sancto cooperante Spiritu, inter homines
venit. Iste est de quo Scriptura praenuntiat,
dicens: Puer natus est nobis, et Filius datus est nobis [(Isai. IX)]
.
Patris etenim unigenitus Filius ex Virgine
generatus est, ut per illam Virginem priorem Evam quae
ceciderat, iterum renovaret atque erigeret; et qui per
pravam voluntatem filii effecti fuerant diaboli, per adoptionem

gratiae filios efficeret Dei. Pariet, inquit, filium,
et vocabis nomen ejus Jesum. Virgo generat, et tu hunc
genitum vocabis Jesum, quod interpretatur salvator. Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.
Vocabis, ait, nomen ejus hoc quod ante fuit, quod
ante saecula nominatum est. Non tu ei impones nomen,
nec ex te ei vocabulum constitues, sed nomina
et voca exsultando Jesum, id est, salvatorem. Salvatorem
eum esse testare, nec ex tempore coepisse salvare,
sed etiam antiquissimum salvatorem. Ipse enim
salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Duo enim
per hoc verbum praeclara designantur, quod et Deus
fuerit et Dominus prius ante incarnationem Christus,
et quod populus ejus ab eo salvandus jam tunc annuntiabitur.
Et ideo dictum est: Ipse enim salvum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.