PL 95, col. 1166

Homiliae de tempore (Auctores varii), J. P. Migne

faciet populum suum a peccatis eorum, ut vere Deus.
Dei enim est virtutis, a peccatis salvare vel peccata
dimittere. Iste ergo Filius Dei habens populum suum,
ipsum venit (ut dictum est) liberare a peccatis atque
salvare, sive ex Judaeis, sive ex gentibus, de quo
ipse jam per prophetam fuerat elocutus, dicens: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie
genui te
[(Psal. II)]
. Postula a me, et dabo tibi gentes
haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae.
Ipse salvabit populum suum a peccatis eorum,
sanguine videlicet suo cunctos redimens, morte sua
de mortis eos liberans potestate. Ipse salvabit, hoc est,
salvator omnium hominum fidelium atque credentium. Hoc autem totum factum est.
Quod totum? Hoc de Unigeniti
descensione, hoc de ista Domini incarnatione,

hoc de angeli ad Virginem destinatione, hoc de ipsius
Virginis desponsatione, vel castitate. Hoc enim totum
factum est ad totius mundi salutem: hoc totum factum
est, ut unum compleretur, ut unum consummaretur.
Quid illud? Quod virgo genuit, quod virgo permansit,
quod mater fuit, et intacta virgo perseveravit. Ecce virgo in utero
accipiet. Audite quod dicit, omnes
filiae Evae: audite, omnes vos qui haereditatem doloris
et tristitiae post illam et ex illius condemnatione
sumpsistis; vos quae in tristitia generatis filios, vel
magis vos quae concupiscentiam corruptibilem non
timuistis. Audite et laetamini, audite et consolamini,
audite quod virgo in utero accipiet, non ex desiderio
partum concipiens. Neque serpentis persuasione decepta
est, neque ejus afflatibus venenosis infecta est,

sed virgo in utero accipiet, praedicationem angeli
suscipiens, prophetarum testimonia assumens. Virgo
in utero accipiet, ut Deum dignanter incarnatum ad
mundi pariat salutem. Ecce, inquit. Hoc ipsum quod
dicit, ecce, admirantis est tanti mysterii magnitudinem,
ut omnes velut e somno suscitans, ad hoc
dictum evigilent. Ecce virgo, dicit, in utero accipiet, et pariet Filium.
Ad colligandum illum fortem armatum,
ad conculcandum serpentis impii caput, ad conterendas
vires ejus, ad praedam ejus diripiendam,
atque captivitatem populi sui convertendam, pariet
filium, ad denuo reparandum Adam, ad inobedientiam
Evae per Mariae obedientiam excludendam, ad
erigendum jacentium genus, quod per mulieris temerariam
credulitatem fuerat dejectum. Et vocabunt

nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum
Deus. Vocant nomen prius angeli, psallentes
in ejus generatione, sicut Deum omnium et regem
pacis, ad homines venientem. Deinde apostoli, Unigeniti
Dei dominationem atque virtutem omnibus
gentibus praedicantes. Adhuc et sancti martyres, contra
ignes et gladios usque in mortem resistentes.
Deinde cuncti credentes, hoc ipsum nomen usque ad
consummationem saeculi memorantes atque laudantes. Et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum Deus.
Qui vocabunt, nisi justit
quorum vocabitur in terra nomen novum, non sicu,
prius in figuris et in imaginibus, sed facie ad faciem
apparentem? Nobiscum Deus. Abrahae patri credentium

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.