PL 95, col. 1167

Homiliae de tempore (Auctores varii), J. P. Migne

tribus horis temporis, licet non per ipsam
ineffabilem deitatis substantiam, sed potius per angelicam
speciem a meridie visus est [(Gen. XVIII)] :
nobis triginta tribus annis in terra apparuit, et cum
hominibus conversari dignatus est. Jacob etiam per
angelum nihilominus apparuit colluctans cum eo [(Gen. XXXII)] ,
quique ab eo superari permisit ut hunc
mundicordem merito benediceret, atque Israel nominaret. Nobiscum Deus,
amplius magis pro nobis
magnificum certamen adimplens, et usque ad mortem
accedens, ut morte sua mortem occideret, et
benedictionem ac immortalitatem mundo corde populo
condonaret, qui fiducialiter dicit, Nobiscum
Deus per evangelistarum et apostolorum praedicationem,
per sui sancti corporis et sanguinis sacramentum,

per gloriosae crucis signaculum. Per ista ergo
omnia nobiscum Deus, et ad nos atque in nobis, sicut
ipse ait: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque
ad consummationem saeculi. Qui cum Patre et Spiritu
sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
HOMILIA XVIII. IN NOCTE NATIVITATIS DOMINI. [(Ex Opp. beati Gregorii papae.)]
In illo tempore exiit edictum a Caesare Augusto ut
describeretur universus orbis. Haec descriptio, etc. [(Luc. II)] .
Quia largiente Domino, etc. Reliqua videbis apud
sanctum Gregorium Magnum, Operum ejus tomo II,
Patrologiae LXXVI, col. 1103.
HOMILIA XIX. DE EADEM NOCTE AC EVANGELIO LUCAE II. [(Ex Opp. ven. Bedae presbyteri.)]

Audivimus, etc. Hanc homiliam vide apud venerabilem
Bedam, Operum ejus tomo V, Patrologiae XCIV,
col. 334, ubi inscribitur: IN GALLI CANTU NATALIS DOMINI.
HOMILIA XX. IN EADEM SANCTA NOCTE VEL AURORA. [(Ex eodem.)]
In illo tempore pastores loquebantur adinvicem:
Transeamus usque Bethlehem, etc. [(Luc. II)] .
Nato in Bethlehem Domino Salvatore, etc. Reliqua
vide apud ven. Bedam. Operum ejus tomo V, Patrologiae
XCIV, col. 34.
HOMILIA XXI IN DIE SANCTO. [(Ex eodem.)]

In principio erat Verbum, et Verbum erat apud
Deum, et Deus erat Verbum, hoc erat in principio
apud Deum [(Joan. I)]
.
Quia temporalem, etc. Reliqua vide apud ven. Bedam,
Operum ejus tomo V, Patrologiae XCIV, col. 8.
HOMILIA XXII. DE EODEM FESTO. [(Ex sancto Isidoro.)]
Natalis Domini dies ea de causa a patribus votiva
solemnitate institutus est, quia in eo Christus
pro redemptione mundi nasci corporaliter voluit,
prodiens ex Virginis utero, qui erat in Patris imperio.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.