PL 95, col. 1168

Homiliae de tempore (Auctores varii), J. P. Migne

Cujus susceptae carnis causa haec est. Postquam
enim invidia diaboli, parens ille primus seductus
vaniter cecidit, confestim exsul et perditus in omni
genere suo radicem malitiae et peccati traduxit, crescebatque
in malum vehementius omne genus humanum,
diffusis ubique sceleribus, et, quod est nequius,
omnium cultibus idolorum. Volens ergo
Deus terminare peccatum, consuluit verbo, lege,
prophetis, signis, plagis, prodigiis. Sed cum ne sic
quidem errores suos admonitus agnosceret mundus,
misit Deus unigenitum Filium suum ut carnem indueret,
et hominibus appareret, et peccatores sanaret.
Qui ideo in hominem venit, quia per semetipsum
ab hominibus cognosci non potuit. Ut autem videretur,
Verbum caro factum est, assumendo carnem,

non mutatum in carnem. Assumpsit enim humanitatem,
non amisit divinitatem. Ita idem Deus,
et idem homo, in natura Dei aequalis Patri, in natura
hominis factus est mortalis in nobis. Pro nobis
enim manens quod erat, de nobis suscipiens
quod non erat, ut liberaret quod fecerat. Haec est
ergo Dominicae nativitatis magna solemnitas, haec est
diei hujus nova et gloriosa festivitas, adventus Dei
factus ad homines. Itaque dies iste pro eo quod in
eo Christus natus est, natalis dicitur. Quemque
ideo observare per revolutum circulum anni festa
solemnitate debemus, ut in memoriam revocetur
quod natus est Christus, qui vivit et regnat in saecula
saeculorum. Amen.
HOMILIA XXIII. DE EODEM FESTO. [(Ex Opp. beati Leonis Magni papae.)]

Salvator noster, etc. Hanc homiliam reperies apud
sanctum Leonem, Operum ejus tomo I, Patrologiae
LIV, col. 190.
HOMILIA XXIV. DE EODEM FESTO. [(Ex eodem.)]
Exsultemus in Domino, dilectissimi, etc. Reliqua
vide ut supra, tomo eodem, col. 193.
HOMILIA XXV. DE EODEM FESTO. [(Ex Opp. beati Maximi episcopi.)]
Justissime, Fratres, etc. Hanc homiliam reperies
inter Opera sancti Maximi Taurinensis, Patrologiae tomo

LVII, col. 243.
HOMILIA XXVI. DE EODEM FESTO. [(Ex Opp. beati Augustini.)]
Salvator noster, etc. Hanc homiliam vide apud
sanctum Augustinum, Operum ejus tomo V, Patrologiae
XXXIX, col. 1655.
HOMILIA XXVII. DE EODEM FESTO. [(Ex eodem.)]
Gaudeamus, fratres, etc. Quae sequuntur videsis
apud sanctum Augustinum, Operum ejus tomo V,
Patrologiae XXXVIII, col. 999.
HOMILIA XXVIII. DE EODEM FESTO. [(Ex eodem.)]

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.