PL 95, col. 1170

Homiliae de tempore (Auctores varii), J. P. Migne

templum et altare. Requirendum cur sanguis omnium
justorum, a sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae,
ab una Judaeorum generatione requirendus
praedicatur, cum neutrum eorum constet ab illis occisum.
Et certe innumerabiles martyres tam in Veteri
quam in Novo Testamento exstitisse legimus,
quos illi non interfecerunt. Sed mos est Scripturarum
duas tantum generationes, bonorum scilicet et
malorum, texere: de bonorum siquidem generatione
dictum est: Generatio rectorum benedicetur [(Psal.
CXI)]
. Et, Haec est generatio quaerentium Dominum [(Psal. XXIII)]
.
At e contra de reprobis dicitur: Genimina
viperarum, et, generatio prava atque perversa [(Matth. XXIII)]
.
Universi ergo reprobi qui in malitia
similes sunt, in una generatione computantur; et

omnes sancti e diverso qui se virtutibus imitantur,
una generatio esse dicuntur. Quaerendum rursus
quis sit iste Zacharias qui occisus inter templum et
altare memoratur. Et quidem alii justum Zachariam
opinantur illum ipsum esse qui in ordine prophetarum
undecimus ponitur. Sed licet in eo patris nomen
consentiat, quia scilicet filius Barachiae cognominatur,
tamen quomodo inter templum et altare occisus
sit non apparet, praesertim cum temporibus illius vix
ruinae templi substiterint. Alii hunc Zachariam patrem
Joannis intellexerunt, asserentes quod propterea
a Judaeis occisus sit, quia adventum Salvatoris praenuntiaverit.
Sed hunc nos Zachariam intelligimus
sine dubio, quem Joas rex Judae inter templum et
altare interfecit, sicut in Regum historia scriptum

est: Et non est recordatus Joas, inquit, patris sui
Joiadae, sed interfecit filium ejus qui se eripuerat
de morte, et in templo septem annis abscondite nutrierat [(II Paral. XXXIV)] .
Sed quaeritur cur hic Barachiae
dicatur filius, cum in praefata historia filius
Joaidae asseratur. Quod ita solvitur: Barachias namque
benedictus Domini dicitur; Joiada justitia interpretatur.
Qui ergo justitia plenus est, benedictus Domini
rectissime potest appellari. Unus ergo idemque
homo juxta nominis interpretationem et Joiada et
Barachias aeque potest intelligi. Potuit etiam fieri ut
ipse Barachias binomius fuerit, et sit altero nomine
appellatus Joiada, sicut et Matthaeus evangelista vocatus
est Levi. Item quaerendum cur dixerit, a sanguine
Abel usque ad sanguinem Zachariae a Judaeis

sanguinem prophetarum exquirendum. Cur enim a
sanguine Abel dixerit, mirum non est; cur vero usque
ad sanguinem Zachariae, quaerendum est, cum multi
post eum exstiterint martyres. Ad quod dicendum
quod per hos duos, quorum alter in campo, alter occisus
est in templo, duo ordines martyrum designantur.
Per Abel quidem, qui in campo occiditur, laici;
per Zachariam vero, qui in templo necatur, hi qui
ex sacerdotali dignitate ad martyrii provecti sunt
palmam, figurantur. Ideo autem hos duos tantum
nominatim posuit, quia ambo innocentes, et nulla
justa causa existente interfecti sunt, ambo sacerdotes,
ambo pastores, ille ovium, iste animarum. Et
sicut ille interfectus est a fratre suo in agro, ita et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.