PL 95, col. 1171
Homiliae de tempore (Auctores varii), J. P. Migne
iste a consobrino et collateraneo suo in templo. Quem occidistis,
inquit, inter templum et altare. Duo
erant altaria in templo, unum incensi interius, alterum
holocaustorum exterius, inter quod et templum
Zacharias est interemptus; vel inter templum et altare,
id est, inter consensum populi et sacerdotum,
quorum alii per templum, alii per altare signantur.
Postremo, quid est quod in Evangelio vel Epistolis
Abel speciali testimonio justitiae honoratur? Profecto
quia decebat illum ex privilegio quodam tanto cognomine
decorari, qui tribus praeclaris virtutibus typum
Christi in se excellentissime praetulit. Fuit
enim virgo, sacerdos et martyr. Inter tot et tam
varias opiniones de Zacharia quinam fuerit, quoniam
ad liquidum veritas historiae scrutari non
potest, recurrendum est ad allegoriam. Hic enim est
unicus exitus earum rerum quae in sancto Evangelio
dicta tantum, non autem facta leguntur. Per Abel
designantur omnes sancti qui fuerunt ab initio mundi
usque ad passionem Christi et redemptionem humani
generis, quod ipsa nominis interpretatio demonstrat.
Interpretatur enim luctus, vapor, funiculus,
vel funiculatio, significans sanctos passionem
Domini praecedentes, qui considerantes se exsules,
et a paradisi beatitudine dejectos, in luctu et moestitia
erant, et praesentem vitam tanquam fumidam et
transitoriam contemnentes, ad sortem et funiculum
supernae haereditatis quantocius properabant. Zacharias
vero significat sanctos a passione Domini usque
ad finem saeculi. Interpretatur enim Zacharias memoria
Domini, sive memorans, vel recordans Domini,
eosdem significans sanctos, qui, considerantes
se sui Domini passione, redemptos, eum semper in
memoria habere ac condignas gratiarum actiones illi
agere student. Hic Zacharias occisus est inter templum
et altare. Altare designat aram dominicae crucis,
in qua singularis ille Agnus pro salute humani
generis Deo Patri oblatus est. Templum vero exprimit
ingressum regni coelestis, ad quod omnes sancti
peracto judicio intraturi sunt. Inter templum ergo et
altare passus esse dicitur, qui, ut dictum est, eos designat
qui a tempore dominicae passionis usque ad
ingressum regni coelestis, vel passi vel passuri
sunt. Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas,
et lapidas eos qui ad te missi sunt. Quod nomen civitatis
Jerusalem in cognominando replicat, id est repetit,
non saxorum ruinam, sed populi perditionem
deplangit. Quae occidis, inquit, prophetas, ut Isaiam,
quem serra lignea viventem per medium secuerunt,
et Amos, quem similiter transmisso vecte per tempora
nefandissime necaverunt; et caeteros quos diversis
et pene innumerabilibus referuntur vexasse
suppliciis. Et lapidas eos qui ad te missi sunt, ut
Naboth justum virum et Jeremiam prophetam in
Aegypto, sicut Epiphanius Cyprius testatur. Quoties
volui congregare filios tuos, id est, saepe volui, quemadmodum
gallina congregat pullos suos sub alas, et
noluisti? Ponit gallinae similitudinem, quae circa pullos
tanta affectione ducitur, ut pro eis ipsa quoque