PL 95, col. 1176

Homiliae de tempore (Auctores varii), J. P. Migne

Dedicatur novus ab infantibus sermo sanctis laudibus
Christi. In gloriam Domini primam vocem
aperiunt innocentes. Fiunt diserti laude, qui fuerunt
imperiti sermone. Offerunt Domino primitias linguae,
novos oris immolant fructus, verborum principia
libant. Infantia enim, quae per aetatem loqui non
poterat, glorias Dei cum gaudio resonabat. Norunt
laudare Christum, qui loqui non norant. Fiunt periti
laude, qui fuerant imperiti sermone. Ostendunt laudibus
Christum, suffragiis praedicant Christum. Fiunt
interea pueri sine magistro diserti, docti sine doctore,

periti sine eruditore. Agnoscunt Christum,
praedicant Dominum, non quem persuasio humana
docuerat, sed quem Divinitas innocentibus inspirabat.
Cessant enim humana cum divina tractantur,
quia humana ipsa prodesse non poterunt, nisi divinorum
solatio sublevetur. Necesse est enim terrena
succumbere, cum coelestia praedicantur; naturalia
silere, cum virtutes loquuntur. Erigitur itaque
infantium aetas in laudem, quae delictorum non noverat
crimen. Dignus a dignis laudatur, et innocens
innocentium testimonio praedicatur. Accipiunt enim
a Christo et reddunt: consequuntur et referunt. Uno
enim tempore et qui dederat recipit, et qui acceperat
reddit; uno inquam tempore sua Christo redduntur,
dum ejus laudes illi ab infantibus referuntur.
Diximus de laude infantium, quod de lactentium

laudibus, proferemus? quorum laudem invenire non
possumus, nisi eos ipsos qui laudaverint noverimus.
Qui sint, ubi sint, quam laudem intulerint, quaero,
qui loqui non norant. Neque enim aetas illa poterat
posse quod natura non dederat, aut celebrari a talibus
poterat, quod institutio denegabat. Dicunt namque
Domino laudes trucidati ab Herode lactentes,
loquuntur sanguine quod lingua non possunt. Passione
canunt quod sermone non norunt, occisi praedicant
quod vivi non poterant. Nec novum quid
dicitur, ut innocens sanguis aut Deo referat laudes,
aut suas indicet passiones, cum Abel sanguis clamet
ad coelum, aut occisorum animae ab altari vociferentur
ad Deum. Contulit martyrium laudem, quibus

negaverat natura sermonem. Licuit sanguine clamare,
quibus narrare non licebat voce: licuit sanguine
loqui, quibus lingua loqui non licuit. Miscent
cum Domino colloquia, quibus humana negata sunt
verba. Sed enim occisis innocentibus istis, impleta
sunt prophetiae verba dicentis: Vox in Rama audita
est fletus et plorationis, Rachelis flentis filios suos, et
noluit consolari, quia non sunt [(Matth. II; Jer. XXXI)]
.
Rachelem primo Ecclesiae esse personam, nemo est
qui abnuat, nemo qui aliud contra veritatem defendat.
Sed duo in illa diversa conspicio, fletus et consolationis
contemptus. Si enim flevit, cur consolari
contempsit? Aut quae consolari contempsit, cur flevit?
Aut quomodo competit consolari noluisse, cui
competit flesse? Cur autem flere non debuit, quae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.