PL 95, col. 1177
Homiliae de tempore (Auctores varii), J. P. Migne
consolari contempsit? aut consolari debuit, quae
flere non potuit, cum manifestum sit fletus consolatione
tergi? Vel certe cur indiguit flere, quae non
indiguit consolationis sermone? Sed noluit, inquit
Scriptura, consolari, quia non sunt, id est, noluit
consolari quia sunt. Si idcirco noluit consolari quia
sunt, quomodo voluit flere quasi illos qui non sunt?
Sed ut compendio jam diversitatum causa reddatur,
conditio a matre defletur, sed spe gloriae consolatio
humana contemnitur. Pietatis affectus in fletibus
declaratur, sed occisorum gloria repudium consolationi
indicit. Pugnant enim in matre affectus et fides,
humanitas cum devotione concertat; plangit affectus,
sed fides exsultat; deflet humanitas, sed devotio
consolatur. Licuit enim matri humanitus flere, cui
non licuit consolatione humanitus indigere. Ideo et
Dominus Christus in Lazaro flevit, nec tamen ipse
quoque cujusquam consolatione indiguit, quia hominis
fuit quod flevit, cum manifeste Deus sit qui
Lazarum suscitavit. Sed o beata lactentium gloria!
quibus pro Christo contigit dedicare martyria. Expungunt
tempore uno nativitatem et mortem, ingressum
et exitum, principium et occasum, ut ipsis posset
tempore uno, ut dixi, contingere, et nascendo
ingredi mundum, et dedicare martyrio coelum. Probat
novos exercitus Christus, rudes milites designat,
legiones lactentes victoria perpetrata coronat. Fiunt
pro Christo victores, qui aetate fuerunt coaequales;
fiunt, inquam, infantes sine certamine fortes, sine
pugna victores. Norunt vincere, qui pugnare non
norant. Existunt victoriae compotes, qui fuerant
aetate imbelles. Mercantur poena martyrium, gloriam
sanguine comparant, aeternam vitam temporali morte
commutant. Nec timuit aetas illa mortem, nec horruit.
Timere enim non potuit quae timere non novit.
Transmittit infantes infans Christus ad coelum, offert
nova xenia Patri, primitias fructuum exhibet Genitori.
Ostendit futuram fecundissimam messem, dum
in semine tantam exhibet ubertatem. Derisit se,
derisit hostilis immanitas, quae putavit turbare posse
consilium Dei, gloriam Christi, salutem necessariam
mundo. Sed contulit infantibus multis martyrium,
dum infantem quaerit occidere Christum. Praestat
hostis dum nocet, beneficium tribuit cum occidit;
invideret enim eorum gloriae si amaret. Sed aliae
sunt terrestres pugnae, aliae coelestes victoriae. In
praelio Christi moriendo vivitur, cadendo surgitur,
victoria per interitum comparatur.
HOMILIA XL. IN NATALI SANCTORUM INNOCENTIUM. [(Ex Opp. sancti Augustini.)]
Hodie, fratres charissimi, etc. Reliqua vide apud
sanctum Augustinum, Operum ejus tomo V, Patrologiae
XXXIX, col. 2152.
HOMILIA XLI. SERMO DE SILENTIO. [(Anonymus in Homiliario exhibetur.)]
Cum medium silentium tenerent omnia [(Sap.
XVIII)] . Tria sunt silentia. Primum silentium est