PL 95, col. 1181

Homiliae de tempore (Auctores varii), J. P. Migne

siquidem de eo scripta sunt: Ecce positus est hic in
ruinam et in resurrectionem multorum in Israel. Non
in resurrectionem tantum, sed et in ruinam. Si
malum est interficere, malum sit et in ruinam venire.
Quid respondebunt? Utrumne recedent a cultu
ejus, an quaerent aliquam interpretationem, et ad
tropologias confugient, ut quod in ruinam venerit,
benignitatem magis sonet quam austeritatem? Et
quomodo justum erit, quando quid in Evangelio
reperitur tale, ad allegorias et novas intelligentias
confugere; quando vero in Veteri Testamento, statim
accusare, et nullam explanationem, quamvis
probabilis sit, recipere? Sed et hoc quod sequitur: In judicium ego veni in mundum istum, ut non videntes
videant, et qui vident, caeci fiant,
quamvis

quaerant ut edisserant, implere non poterunt. Ego
vero qui opto esse ecclesiasticus, et non ab haeresiarcha
aliquo, sed a Christi vocabulo nuncupari,
et habere nomen quod benedicetur super terram, et
cupio tam opere quam sensu et esse et dici Christianus,
aequalem et in veteri et in nova lege quaero
rationem. Loquitur Deus: Ego interficiam. Libenter
habeo ut interficiar. Quando enim vetus in me homo
est, et vivo adhuc quasi homo, cupio ut occidat in
me Deus veterem hominem, et vivificet me ex mortuis. Primus
enim, ait, homo de terra, terrenus; secundus
homo de coelo, coelestis. Sicut portavimus imaginem
terreni, portemus et imaginem coelestis [(I Cor.
XV, 47-49)]
. Secundum hunc sensum intelligitur et
illud: In judicium ego veni in mundum istum, ut qui

non vident videant, et qui vident caeci fiant. Habemus
in nobis omnes homines et aspectum et caecitatem.
Adam videbat, et non videbat. Eva quoque antequam
aperirentur oculi ejus, vidisse describitur.
Vidit, inquit, mulier lignum quia bonum erat ad
comedendum, et optimum oculis ad vescendum,
et tollens de fructu ligni comedit, et dedit viro
suo, et comederunt [(Gen. III)] . Igitur non erant
caeci, sed videbant. Deinde sequitur: Et aperti sunt
oculi eorum, ergo caeci fuerant, et non videbant,
quorum oculi postea sunt aperti? Sed qui bene ante
viderant, postquam mandatum Domini transgressi
sunt, coeperunt videre male, et aspectum obedientiae
subripiente delicto, postea perdiderunt. Ego sic
intelligo et illud quod dicit Dominus: Quis fecit mutum

et surdum, videntem et caecum? Nonne ego Dominus
Deus [(Exod. IV)] ? Est oculus corporis, cum
quo terrena ista conspicimus, oculus secundum sensum
carnis. De quo oculo ait Scriptura: Frustra incedens, et inflatus sensu carnis
[(Col. II)]
. Cui habemus
alium contrarium, et meliorem divina sapientem,
quia qui caecus in nobis erat, venit Jesus ut
faceret eum videre, ut qui non videbant viderent,
et qui videbant caeci fierent. Juxta hunc ergo sensum,
et hoc quod nunc in manibus habemus, intelligendum
est: Ecce iste positus est in ruinam et in
resurrectionem multorum in Israel. Habeo aliquid in
me quod male stat et peccati superbia se erigit? hoc
cadat, hoc subruatur. Quod si ceciderit id quod

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.