PL 95, col. 1182

Homiliae de tempore (Auctores varii), J. P. Migne

ante corruerat, surgens stabit. Interior homo meus
quondam jacebat elisus, et exterior stabat erectus.
Antequam crederem in Jesum, bonum in me jacebat,
malum stabat. Postquam ille venit, tunc quod
in me malum fuerat corruit, et expletum est illud: Semper mortificationem Jesu in corpore
vestro circumferentes [(II Cor. IV)]
.
Et illud: Mortificate membra
vestra quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam,
luxuriam, idololatriam, veneficia, etc. [(Col.
III)] . Horum omnium utilis ruina facta est. Et de hac
ruina dicitur: Ubicunque fuerit cadaver, illic congregabuntur
aquilae [(Job. XXXIX)]
. Cadaver quippe a
casu nomen accepit. Bona est haec ruina, ad quam
primum venit Jesus, nec potest facere resurrectionem,
nisi ruina praecesserit, Venit ante destruere

quod in me malum fuit, ut, illo destructo et mortificato,
consurgat in me, et vivificetur id quod bonum
est, ut consequamur in eo regnum coelorum.
Lucas scripsit: Spiritus sanctus superveniet in te, et
virtus Altissimi obumbrabit tibi: propter hoc et quod
natum fuerit sanctum, vocabitur Filius Dei [(Luc. I)]
.
Et qui manifeste nobis tradit quoniam Virginis
filius fuit Jesus, nec de humano conceptus est semine,
iste patrem ejus in Jerusalem Joseph testatus
est, dicens: Et erat pater ejus et mater admirantes
super his quae dicebantur de eo. Quae igitur
causa exstitit ut eum qui pater non fuit, patrem
esse memoraret? Qui simplici expositione contentus
est, dicit: Honoravit eum Spiritus sanctus patris
vocabulo, quia nutrierat Salvatorem. Qui autem altius

aliquid inquirit, potest dicere: Quoniam generationis
ordo a David ad Joseph usque deducitur, ne
videretur Joseph frustra nominari, quia pater non
fuit Salvatoris, ut generationis ordo haberet locum,
pater appellatus est Domini. Admirabantur igitur
pater illius et mater super his quae dicebantur de
eo tam ab angelo quam a multitudine coelestis exercitus,
necnon et a pastoribus. Omnia quippe haec audientes,
vehementissime admirabantur. Deinde Scriptura
ait: Benedixit eis Simeon, et dixit ad Mariam
matrem ejus: Ecce iste positus est in ruinam et in
resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui
contradicetur. Et tuam ipsius animam pertransibit
gladius, ut revelentur ex multis cordibus cogitationes.
Quomodo Salvator in ruinam et in resurrectionem multorum

venerit, contemplandum. Qui simpliciter exponit,
potest dicere in ruinam eum venisse infidelium,
et in resurrectionem credentium. Qui vero curiosus
interpres est, dicit nequaquam eum cadere qui ante
non steterit. Da mihi igitur qui fuerit ille qui steterit,
et in cujus ruinam Salvator advenerit, necnon
et eum qui consurgit. Nam ille utique consurgit qui
ante corruerat. Videndum est itaque ne forte Salvator,
non aliis atque aliis et in ruinam venerit, et
in resurrectionem, sed eisdem et in ruinam et resurrectionem
venerit. In judicium, ait, ego veni, ut
qui non videbant videant, et qui videbant caeci fiant [(Joan. IX)]
.
Est enim aliud in nobis quod videbat
prius et postea videre desivit, et aliud quod non

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.