PL 95, col. 1183

Homiliae de tempore (Auctores varii), J. P. Migne

videbat et postea videre coepit. Verbi gratia: Nolo
videre illis oculis quibus ante non videbam, et qui
mihi postea reserati sunt, quoniam post inobedientiam
Adam et Evae oculi sunt aperti, de quibus superiori
sermone tractavimus. Nunc autem interpretandum
quid sibi velit hoc quod ait: Ecce hic positus
est in ruinam, et in resurrectionem multorum in
Israel. Me oportet primum cadere, et cum cecidero,
postea bene surgere, ne Salvator mihi fuerit causa
malae ruinae. Sed propterea cadere me fecit ut consurgam,
et multo mihi ruina utilior fuerit, quam
illud tempus quo ante videbar stare. Stabam enim
in peccato, tempore quo peccato vivebam. Et quia
peccato stabam prius, mihi utilitas fuit ut caderem,
et peccato morerer. Denique et sancti prophetae

quando augustius aliquid contemplabantur, cadebant
in faciem suam. Propterea autem cadebant ut
peccata plenius per ruinam purgarentur. Hoc ipsum
et Salvator tibi primum concedit ut corruas. Ethnicus
eras? cadat in te ethnicus. Diligebas scorta?
primum in te scortator intereat. Peccator eras? cadat
in te peccator, ut possis dehinc resurgere et dicere: Si commortui sumus, et convivemus:
et si
conformes facti sumus mortis, conformes et resurrectionis
erimus [(II Tim. II; Rom. VI)] . Iste igitur in
ruinam et in resurrectionem multorum positus est in
Israel, hoc est, in his qui plena possunt acie et ratione
conspicere. Et in signum cui contradicetur. Omnibus
quae narrat historia de Salvatore, contradicitur.
Virgo mater est, signum est cui contradicitur. Marcionistae

contradicunt huic signo, et aiunt penitus
eum de muliere non esse natum. Ebionitae contradicunt
signo, dicentes eum ex viro et muliere ita
natum esse ut nos quoque nascimur. Habuit corpus
humanum, et hoc est signum cui contradicitur.
Alii enim dicunt eum venisse de coelis, alii tale
quale nos corpus habuisse, ut per similitudinem
corporis, etiam corpora nostra redimeret a peccatis,
et daret nobis spem resurrectionis. Resurrexit
enim a mortuis, et hoc signum est cui contradicitur.
Quomodo resurrexit? utrum ipse et talis qualis
mortuus est, an certe in melioris substantiae
corpus resurrexit? Et est infinita contentio, aliis dicentibus:
Thomae monstravit in manibus suis fixuram

clavorum; aliis e regione tractantibus, si idem
corpus habuit, quomodo clausis ingressus est ostiis,
et stetit? Vides igitur ut argumentis variis etiam
resurrectioni ejus quaestio concitetur, et sit in signum
cui contradicitur. Ego et hoc quod sanctorum
prophetarum ore praedictum est, puto signum esse
cui contradicitur. Sunt enim plures haeretici, qui
asserunt eum ab ipsis sanctis prophetis penitus non
fuisse praedictum. Et quid me necesse est multa persequi?
Omnia quae de eo narrat historia, signum est
cui contradicitur, non cui contradicant hi qui credunt
in eum. Nos quippe scimus omnia esse vera
quae scripta sunt, sed quia apud incredulos universa
quae de eo scripta sunt, signum sint cui contradicitur.
Deinde Simeon ait: Et tuam ipsius animam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.