PL 95, col. 1184

Homiliae de tempore (Auctores varii), J. P. Migne

pertransibit gladius. Nulla docet historia beatam
Mariam ex hac vita gladii occisione migrasse,
praesertim cum non anima, sed corpus soleat ferro
interfici. Unde restat intelligi gladium illum de quo
dicitur: Et gladius est in labiis eorum [(Psal. LVIII)]
,
hoc est, dolorem dominicae passionis ejus animam
pertransisse, quae etsi Christum utpote Dei Filium
sponte propria mori, mortemque ipsam non dubitaret
esse devicturum, ut sua tamen carne procreatum,
non sine doloris affectu potuit videre crucifigi.
Nam et ferrum quod animam Joseph pertransisse
canitur, nil melius quam dura tribulatio mentis intelligitur. Ut revelentur ex multis cordibus cogitationes.
Cogitationes erant malae in hominibus, quae
propterea revelatae sunt, ut prolatae in medium, perderentur,

et interfectae atque emortuae esse desinerent,
et occideret eas ille qui pro nobis mortuus
est. Quandiu enim absconditae erant cogitationes,
nec prolatae in medium, impossibile erat eas penitus
interfici. Unde et nos si peccaverimus, debemus
dicere: Peccatum meum notum tibi feci, et injustitiam
meam non abscondi. Dixi, annuntiabo injustitiam
meam Domino [(Psal. XXXI)]
. Si enim hoc fecerimus,
et revelaverimus peccata nostra non solum
Deo, sed et his qui possunt mederi vulneribus nostris
atque peccatis, delebuntur peccata nostra
ab eo qui dixit: Ecce ego delebo ut nubem iniquitates
tuas, et sicut caliginem peccata tua [(Isa. XLIV)]
.
Post Simeonis prophetiam, quia necesse erat ut
mulieres etiam salvarentur, venit prophetissa mulier,

de qua scribitur: Et erat Anna prophetissa filia
Phanuel de tribu Aser. Quam pulcher ordo! non venit
ante virum mulier, sed prius venit Simeon, qui
apprehendit infantem, et tenuit in brachiis suis:
deinde mulier, cujus non sunt quidem verba digesta,
sed generaliter dictum est quod confessa sit
Domino, et locuta de eo omnibus qui exspectabant
redemptionem Israel. Et juste sancta mulier spiriritum
prophetandi meruit accipere, quia longa castitate
longisque jejuniis ad hoc culmen ascenderat.
Videte, mulieres, testimonium Annae, et imitamini
illud, si quando vobis evenerit ut perdatis viros.
Considerate quid de ea scriptum sit: Septem annis
vixit a virginitate sua cum viro suo, et reliqua. Propterea
prophetissa fuit. Neque enim ut libet et fortuito

Spiritus sanctus habitavit in ea. Bonum est ut
primum, si qua potest virginitatis gratiam possidere;
si autem hoc non potuerit, sed evenerit ei ut
perdat virum, vidua perseveret. Quod quidem non
solum post mortem viri, sed etiam dum vivit ille,
debet habere in animo, ut etiam si non evenerit,
voluntas ipsius et propositum a Domino coronetur,
et dicat: Hoc voveo atque promitto, si mihi humanum
aliquid (quod non opto) contigerit, nihil aliud
faciam quam ut incontaminata et vidua perseverem. Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi
sunt in Galilaeam, in civitatem suam Nazareth.
Praetermisit hoc loco Lucas quae a Matthaeo satis
exposita noverat, Dominum videlicet post haec ne

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.