PL 95, col. 156
Historia ecclesiastica (Beda), J. P. Migne
qui totam ejus gentem a parvo usque ad magnum
delere atque exterminare decreverat, respexit ille ad
divinae auxilium pietatis, quo ab impietate barbarica
posset eripi: votoque se obligans: « Si paganus,
inquit, nescit accipere nostra donaria, offeramus ei
qui novit, Domino Deo nostro. » Vovit ergo quia
si victor existeret, filiam suam Domino sacra virginitate
dicandam [ Al., sacrandam] offerret; simul et
duodecim possessiones praediorum ad construenda
monasteria donaret: et sic cum paucissimo exercitu
se certamini dedit. Denique fertur quia tricies majorem
pagani habuerint exercitum; siquidem ipsi triginta
legiones ducibus nobilissimis instructas in
bello habuere, quibus Osuiu rex cum Alchfrido
filio, perparvum, ut dixi, habens exercitum, sed
Christo duce confisus, occurrit. Nam alius filius
ejus Ecgfrid eo tempore in provincia Merciorum
apud reginam Cynuise obses tenebatur. Filius
autem Osualdi regis Oidilvald, qui eis auxilio esse
debuerat, in parte erat adversariorum, eisdemque
contra patriam et patruum suum pugnaturis [ Al.,
pugnaturus] ductor exstiterat, quamvis ipso tempore
pugnandi sese pugnae subtraxerat, eventumque
discriminis tuto in loco exspectabat.
Inito ergo certamine fugati sunt et caesi pagani. Duces
regii triginta qui [ Al., triginta, qui] ad auxilium
venerant pene omnes interfecti: in quibus Aedilheri
frater Annae regis Orientalium Anglorum qui post
eum regnavit, auctor ipse belli, perditis militibus
sive auxiliis interemptus: et quia prope fluvium
Uinuaed pugnatum est, qui tunc prae inundantia
pluviarium late alveum suum immo omnes ripas
suas transierat, contigit ut multo plures aqua fugientes,
quam bellantes perderet ensis.
Tunc rex Osuiu, juxta quod Domino voverat,
pro conlata sibi victoria gratias Deo referens, dedit
filiam suam Aelfledam quae vix dum unius anni
aetatem impleverat, perpetua ei virginitate consecrandam:
donatis insuper duodecim possessiunculis
terrarum, in quibus ablato studio militiae terrestris,
ad exercendam militiam caelestem, supplicandumque
pro pace gentis ejus aeterna, devotioni sedulae
[ Al., devotione sedule] monachorum locus facultasque
suppeteret. E quibus videlicet possessiunculis,
sex in provincia Deirorum, sex in Berniciorum
dedit. Singulae vero possessiones, decem
erant familiarum, id est, simul omnes centum viginti.
Intravit autem praefata regis Osuiu [ Al., praefata
Osuii] filia Deo dedicanda monasterium quod
nuncupatur Heruteu, id est, insula cervi, cui tunc
Hild abbatissa praefuit [(Vid. l. III, 25; IV, 23)] :
quae post biennium comparata possessione decem