PL 95, col. 176

Historia ecclesiastica (Beda), J. P. Migne

de quo loquitur Ecclesiastes: Quia tempus mittendi
lapides, et tempus colligendi. Supervenit namque clades
divinitus missa, quae per mortem carnis, vivos
Ecclesiae lapides de terrenis sedibus ad aedificium
caeleste transferret. Cumque plurimis de Ecclesia
ejusdem reverentissimi antistitis de carne subtractis,
veniret hora ipsius ut transiret ex hoc mundo ad
Dominum; contigit die quadam ut in praefata mansione
forte ipse cum uno tantum fratre, cui vocabulum
erat Ouini, commoraretur, caeteris ejus sociis
pro causa opportuna ad ecclesiam reversis. Erat autem
idem Ouini monachus magni meriti, et pura intentione
supernae retributionis mundum derelinquens,
dignusque per omnia, cui Dominus specialiter sua revelaret
arcana, dignus cui fidem narranti audientes

accommodarent. Venerat enim cum regina Aedilthryde
de provincia Orientalium Anglorum, eratque
primus ministrorum, et princeps domus ejus. Qui
cum crescente fidei fervore saeculo abrenunciare disponeret,
non hoc segniter fecit; sed adeo se mundi
rebus exuit, ut relictis omnibus quae habebat, simplici
tantum habitu indutus, et securim atque asciam
in manu ferens, veniret ad monasterium ejusdem reverentissimi
Patris, quod vocatur Laestingaeu. Non
enim ad otium, ut quidam, sed ad laborem se monasterium
intrare signabat. Quod ipsum etiam facto
monstravit: nam quo minus sufficiebat meditationi
Scripturarum, eo amplius operi manuum studium impendebat.
Denique cum episcopo in praefata mansione
pro suae reverentia devotionis inter fratres habitus,

cum illi intus lectioni vacabant, ipse foris quae
opus esse videbantur, operabatur. Qui cum die quadam
tale aliquid foris ageret, digressis ad ecclesiam
sociis, ut dicere coeperam, et episcopus solus in
oratorio loci, lectioni vel orationi operam daret, audivit
repente, ut postea referebat, vocem suavissimam
cantantium atque laetantium, de coelo ad terras
usque descendere: quam videlicet vocem ab euroaustro,
id est, ab alto brumalis exortus [ Al., exortam],
primo se audisse dicebat, ac deinde paulatim
eam sibi adpropiare, donec ad tectum usque oratorii
in quo erat episcopus, perveniret: quod ingressa,
totum implevit atque in gyro circumdedit. At ille dum
sollicitus in ea quae audiebat, animum intenderet,
audivit denuo, transacto quasi dimidiae horae spatio,

ascendere de tecto ejusdem oratorii idem laetitiae canticum,
et ipsa qua venerat via, ad caelos usque cum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.