PL 95, col. 177

Historia ecclesiastica (Beda), J. P. Migne

ineffabili dulcedine reverti. Qui cum aliquantulum
horae quasi adtonitus maneret, et quid haec essent
[ Al., hoc esset] sollerti animo scrutaretur, aperuit
episcopus fenestram oratorii, et sonitum manu faciens,
ut saepe consueverat [ Al., consuevit], si quis
foris esset, ad se intrare praecepit. Introivit ille concitus,
cui dixit antistes: « Vade cito ad ecclesiam,
et hos septem fratres huc venire facito; tu quoque
simul adesto. » Qui cum venissent, primo admonuit
eos ut virtutem dilectionis et pacis, ad invicem et ad
omnes fideles servarent: instituta quoque disciplinae
regularis, quae vel ab ipso didicisssent et in ipso vidissent,
vel in Patrum praecedentium factis sive dictis
invenissent, indefessa instantia sequerentur. Deinde
subjunxit diem sui obitus jam proxime instare.

« Namque hospes, inquit, ille amabilis, qui fratres
nostros visitare solebat, ad me quoque hodie venire,
meque de saeculo evocare dignatus est. Propter quod
revertentes ad ecclesiam, dicite fratribus ut et meum
exitum Domino precibus commendent, et suum quoque
exitum, cujus hora incerta est, vigiliis, orationibus,
bonis operibus praevenire meminerint. » Cumque
haec et hujusmodi plura loqueretur, atque illi percepta
ejus benedictione, jam multum tristes exissent,
rediit ipse solus qui carmen caeleste audierat, et
prosternens se in terram: « Obsecro, inquit, Pater,
licet [ Al., licetne] aliquid interrogare? Interroga, inquit,
quod vis. At ille: Obsecro, inquit, ut dicas
quod erat canticum illud laetantium quod audivi,
venientium de caelis super oratorium hoc, et post

tempus redeuntium ad caelos? Respondit ille: Si vocem
carminis audisti, et caelestes supervenire coetus
cognovisti, praecipio tibi in nomine Domini, ne hoc
cuiquam ante meum obitum dicas. Revera autem angelorum
fuere spiritus, qui me ad caelestia quae semper
amabam ac desiderabam, praemia vocare venerunt,
et post dies septem se redituros, ac me secum
adducturos esse promiserunt. » Quod quidem ita ut
dictum [ Al., praedictum] ei erat, opere completum
est. Nam confestim languore corporis tactus est, et
hoc per dies ingravescente, septimo, ut promissum
ei fuerat, die postquam obitum suum dominici corporis
et sanguinis perceptione munivit, soluta ab ergastulo
corporis anima sancta, ducentibus, ut credi
fas est, angelis comitibus aeterna gaudia petivit. Non

autem mirum si diem mortis, vel potius diem Domini
laetus aspexit, quem semper usquedum veniret,
sollicitus exspectare curavit.
Namque inter plura continentiae, humilitatis, doctrinae,
orationum [ Al., orationis], voluntariae paupertatis,
et caeterarum virtutum merita, in tantum
erat timori Domini subditus, in tantum novissimorum
suorum in omnibus operibus suis memor, ut
sicut mihi frater quidam de eis qui me in Scripturis
[ Al., om. illius] erudiebant et erat in monasterio ac
magisterio illius [ Al., add. divinis] educatus, vocabulo
Trumberet, referre solebat, si forte legente eo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.