PL 95, col. 178

Historia ecclesiastica (Beda), J. P. Migne

vel aliud quid agente, repente flatus venti major
adsurgeret, continuo misericordiam Domini invocaret,
et eam generi humano propitiari rogaret. Si autem
violentior aura insisteret, jam clauso codice
procideret in faciem, atque obnixius orationi incumberet.
At si procella fortior, aut nimbus perurgeret,
vel etiam corusci ac tonitrua terras et aera terrerent;
tunc veniens ad ecclesiam sollicitus orationibus ac
psalmis, donec serenitas aeris rediret, fixa mente
vacaret. Cumque interrogaretur a suis, quaere hoc
faceret, respondebat: « Non legistis, quia intonuit
de caelo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam
[ Al., sonitus]. Misit sagittas suas, et dissipavit eos,
fulgura multiplicavit, et conturbavit eos. Movet
enim aera Dominus, ventos excitat, jaculatur fulgura,

de caelo intonat, ut terrigenas ad timendum se
suscitet, ut corda eorum in memoriam futuri judicii
revocet, ut superbiam eorum dissipet; et conturbet
audaciam, reducto ad mentem tremendo illo tempore,
quando [ Al., cum] ipse caelis ac terris ardentibus,
venturus est in nubibus potestate magna et majestate
ad judicandos vivos et mortuos. Propter quod,
inquit, oportet nos admonitioni ejus caelesti, debito
cum timore et amore respondere; ut quoties aere
commoto, manum quasi ad feriendum minitans exerit,
nec adhuc tamen percutit, mox imploremus ejus
misericordiam, et discussis penetralibus cordis nostri,
atque expurgatis vitiorum ruderibus, solliciti nunquam
percuti mereamur, agamus. »
Convenit autem revelationi et relationi praefat

fratris de obitu hujus antistitis etiam sermo reverentissimi
Patris Ecgbercti, de quo supra diximus, quidudum
cum eodem Ceadda adolescente, et ipse adulescens
in Hibernia monachicam in orationibus et
continentia, et meditatione divinarum Scripturarum
vitam sedulus agebat. Sed illo postmodum patriam
reverso, ipse peregrinus pro Domino usque ad finem
vitae permansit. Cum ergo veniret ad eum longo
post tempore, gratia visitationis, de Brittania vir
sanctissimus et continentissimus, vocabulo Hygbald,
qui erat abbas in provincia Lindissi, et ut sanctos decebat,
de vita priorum Patrum sermonem facerent,
atque hanc aemulari gauderent, intervenit mentio reverentissimi
antistitis Ceadda; dixitque Ecgbert:
« Scio hominem in hac insula adhuc in carne manentem,

qui cum vir ille de mundo transiret, vidit
animam Ceddi fratris ipsius cum agmine angelorum
descendere [ Al., descendentium; Al., descendere]
de caelo, et adsumta secum anima ejus, ad caelestia
regna redire. » Quod utrum de se an de alio aliquo
diceret, nobis manet incertum, dum tamen hoc
quod tantus vir dixit quia verum sit esse non possit
incertum.
Obiit autem Ceadda sexto die Nonarum Martiarum,
et sepultus est primo quidem juxta ecclesiam sanctae
Mariae; sed postmodum constructa ibidem ecclesia
beatissimi apostolorum principis Petri, in eandem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.