PL 95, col. 179

Historia ecclesiastica (Beda), J. P. Migne

sunt ejus ossa translata. In quo utroque loco, ad indicium
virtutis illius, solent crebra sanitatum miracula
operari. Denique nuper phreneticus quidam,
dum per cuncta errando discurreret, devenit ibi vespere,
nescientibus, sive non curantibus loci custodibus,
et ibi tota nocte requiescens, mane sanato
sensu egressus, mirantibus et gaudentibus cunctis,
quid ibi sanitatis [ Al., quod sanitatem] Domino largiente
consequeretur, ostendit. Est autem locus
idem sepulcri tumba lignea in modum domunculi facta
coopertus, habente [ Al., habens] foramen in pariete,
per quod solent hi qui causa devotionis illo
adveniunt, manum suam immittere, ac partem pulveris
inde adsumere: quam cum in aquas miserint
atque has infirmantibus jumentis sive hominibus gustandas

dederint, mox infirmitatis ablata molestia,
[ Al. add. ad] cupitae sospitatis gaudia redibunt [ Al.,
redeunt].
In cujus locum ordinavit Theodorus Uynfridum,
virum bonum ac modestum, qui, sicut praedecessores
ejus, provinciis Merciorum et Mediterraneorum
Anglorum et Lindisfarorum episcopatus officio praeesset:
in quibus cunctis Uulfheri, qui adhuc supererat,
sceptrum regni tenebat. Erat autem Uynfrid de
clero ejus cui ipse successerat, antistitis, et diaconatus
officio sub eo non pauco tempore fungebatur.
CAPUT IV. Ut Colman episcopus, relicta Brittania, duo monasteria in Scottia, unum Scottis; alterum Anglis, quos secum adduxerat, fecerit.

Interea Colmanus, qui de Scottia erat episcopus,
relinquens Brittaniam [DCLXVII], tulit secum omnes
quos in Lindisfarnensium insula congregaverat Scottos:
sed et de gente Anglorum viros circiter triginta,
qui utrique monachicae conversationis erant studiis
imbuti. Et relictis in Ecclesia sua fratribus aliquot,
primo venit ad insulam Hii, unde erat ad praedicandum
verbum [ Al., add. Dei] Anglorum genti destinatus.
Deinde secessit ad insulam quandam parvam,
quae ad occidentalem plagam ab Hibernia procul secreta,
sermone Scottico Inisboufinde, id est, insula
vitulae albae, nuncupatur. In hanc ergo perveniens,
construxit monasterium, et monachos inibi,
quos de utraque natione collectos adduxerat, collocavit.

Qui cum invicem concordare non possent, eo
quod Scotti tempore aestatis quo fruges erant colligendae,
relicto monasterio per nota sibi loca dispersi
vagarentur; at vero hieme succedente redirent, et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.