PL 95, col. 199

Historia ecclesiastica (Beda), J. P. Migne

[Al., addidit ]: « Suscepimus [ Al., suscipimus] sanctas
et universales quinque synodos beatorum et [ Al.
om. et] Deo acceptabilium Patrum; id est, qui in Nicaea
congregati fuerunt trecentorum [ Al., trecenti]
decem et octo, contra Arium impiissimum et ejusdem
dogmata; et in Constantinopoli centum quinquaginta,
contra vesaniam Macedonii et Eudoxii et eorum dogmata;
et in Epheso primo ducentorum, contra nequissimum
Nestorium et ejusdem dogmata; et in
Chalcedone sexcentorum [ Al., ducentorum] et triginta,
contra Eutychen [ Al., Eutychetem] et Nestorium,
et eorum dogmata; et iterum in Constantinopoli,
quinto congregati sunt concilio, in tempore Justiniani
minoris, contra Theodorum [ Al., Theodoretum],
et Theodoreti et Ibae epistolas et eorum dogmata

contra Cyrillum. » Et paulo post: « Et synodum
quae facta est in urbe Roma, in tempore Martini
papae beatissimi, indictione octava, imperante Constantino
piissimo anno nono. Suscepimus et glorificamus
Dominum nostrum Jesum, sicut [ Al. add. et]
isti glorificaverunt; nihil addentes vel subtrahentes:
et anathematizamus corde et ore quos anathematizarunt;
et quos susceperunt, suscepimus: glorificantes
Deum Patrem sine initio, et Filium ejus unigenitum
ex Patre generatum ante saecula, et Spiritum
sanctum procedentem ex Patre et Filio inenarrabiliter,
sicut praedicaverunt hi quos memoravimus supra,
sancti apostoli, et prophetae, et doctores. Et nos omnes
subscripsimus [ Al., subscribimus], qui cum Theodoro
archiepiscopo fidem catholicam exposuimus. »
CAPUT XVIII. De Johanne cantatore sedis apostolicae, qui propter docendum Britanniam venerit [Al., venerat ].

Intererat huic synodo, pariterque catholicae fidei
decreta firmabat vir venerabilis Johannes archicantator
[ Al., archicantor] ecclesiae sancti apostoli
[ Al. om. apostoli] Petri, et abbas monasterii beati
Martini, qui nuper venerat a Roma per jussionem
papae Agathonis; duce reventissimo abbate Biscopo
[ Al., Bisi episcopo], cognomine Benedicto, cujus
supra meminimus [ Al. om. cuj. sup. mem.]. Cum
enim idem Benedictus construxisset monasterium
Brittaniae, in honorem beatissimi [ Al. om. beatissimi]
apostolorum principis, juxta ostium fluminis

Uiuri, venit Romam cum cooperatore ac socio ejusdem
operis Ceolfrido, qui post ipsum ejusdem monasterii
abbas fuit, quod et ante saepius facere consueverat,
atque honorifice a beatae memoriae papa
Agathone susceptus est [DCLXXVIII]: petiitque, et
accepit ab eo in munimentum libertatis monasterii
[ Al. om. monasterii] quod fecerat, epistolam privilegii
ex auctoritate apostolica firmatam; juxta quod
Ecgfridum regem voluisse, ac licentiam dedisse

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.