PL 95, col. 200
Historia ecclesiastica (Beda), J. P. Migne
noverat, quo concedente et possessionem terrae largiente,
ipsum monasterium fecerat.
Accepit et praefatum Johannem abbatem Brittaniam
perducendum; quatenus in monasterio suo
cursum canendi annuum [ Al., per annum], sicut
ad sanctum Petrum Romae agebatur, edoceret: egitque
abba [ Al., abbas] Johannes ut jussionem acceperat
pontificis, et ordinem videlicet, ritumque
canendi ac legendi viva voce praefati monasterii
cantores edocendo, et ea quae totius anni circulus
in celebratione [ Al., celebrationem] dierum festorum
poscebat, etiam literis mandando: quae hactenus in
eodem monasterio servata, et a multis jam sunt
circumquaque transcripta. Non solum autem idem
Johannes ipsius monasterii fratres docebat, verum
de omnibus pene ejusdem provinciae monasteriis ad
audiendum eum, qui cantandi erant periti, confluebant.
Sed et ipsum per loca in quibus doceret,
multi invitare curabant.
Ipse autem excepto cantandi vel legendi munere,
et aliud in mandatis ab apostolico papa acceperat,
ut cujus esset fidei Anglorum Ecclesia, diligenter
edisceret, Romamque rediens referret. Nam et synodum
beati papae Martini, centum quinque episcoporum
consensu non multo ante Romae celebratam,
contra eos maxime qui unam in Christo operationem
et voluntatem praedicabant, secum veniens attulit;
atque in praefato religiosissimi abbatis Benedicti monasterio
transcribendam commodavit. Tales namque
eo tempore, fidem Constantinopolitanae Ecclesiae
multum conturbaverunt; sed Domino donante proditi
jam tunc et victi sunt. Unde volens Agatho
papa, sicut in aliis provinciis, ita etiam in Brittania
qualis esset status Ecclesiae, quam ab haereticorum
contagiis castus, ediscere; hoc negotium reverentissimo
abbati Johanni Brittaniam destinato injunxit.
Quamobrem collecta pro hoc in Brittania synodo
quam diximus, inventa est in omnibus fides inviolata
catholica: datumque illi exemplar ejus Romam perferendum.
Verum ille patriam revertens, non multo postquam
Oceanum transiit, arreptus infirmitate, ac
defunctus est [DCLXXXI]: corpusque ejus ab amicis
propter amorem sancti Martini cujus monasterio
praeerat, Turonis delatum, atque honorifice sepultum
est. Nam et benigno Ecclesiae illius hospitio,
cum Brittaniam iret, exceptus est: rogatusque
multum a fratribus, ut Romam revertens, illo itinere
veniret, atque ad eam diverteret Ecclesiam. Denique
ibidem adjutores itineris et injuncti operis accepit:
qui etsi in itinere defunctus est, nihilominus exemplum
catholicae fidei Anglorum Romam perlatum
est, atque ab apostolico papa omnibusque qui audiere
vel legere, gratantissime susceptum.
CAPUT XIX. Ut Aedilthryd regina virgo perpetua permanserit, cujus nec corpus in monumento corrumpi potuerit.