PL 95, col. 523

De gestis Langobardorum (Paulus Vinfridus), J. P. Migne

Interea Childebertus, rex Francorum, bellum adversum
Hispanos gerens, eosdem acie superavit.
Causa autem hujus certaminis ista fuit. Childebertus
rex Ingundem sororem suam Herminigildo, Lewigildi
Hispanorum regis filio, in conjugium tradiderat. Qui
Herminigildus praedicatione Leandri episcopi Hispalensis,
atque adhortatione suae conjugis, ab Ariana
haeresi, qua pater suus languebat, ad catholicam fidem
conversus fuerat, quem pater impius, in ipso sacrato
paschali Dei securi percussum interemerat. Ingundis
vero post mariti et martyris funus, de Hispaniis
fugiens, dum Gallias repedare vellet, in manus
militum incidens, qui in limite adversum Hispanos,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.