PL 95, col. 524

De gestis Langobardorum (Paulus Vinfridus), J. P. Migne

Gothosque residebant, cum parvo filio capta, atque
in Siciliam deducta est, ibique diem clausit extremum.
Filius vero ejus imperatori Mauricio Constantinopolim
est transmissus.
CAPUT XXII. De Francorum exercitu, qui in Italiam venit.
Rursum Mauricius Augustus, legatos ad Childebertum
mittens, eum ut contra Langobardos in Italiam
exercitum dirigeret persuasit. Childebertus
existimans suam adhuc germanam apud Constantinopolim
vivere, legatis Mauricii acquiescens, ut suam
posset sororem recipere, iterum adversum Langobardos
Francorum exercitum ad Italiam direxit. Contra
quos dum Langobardorum acies properarent,
Franci et Alamanni dissensionem inter se habentes,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.