PL 95, col. 88
Historia ecclesiastica (Beda), J. P. Migne
episcopum in hanc, quam superius memo
ravimus, insulam, et Columbanum abbatem in
Gallis venientem, nihil discrepare a Brittonibus in eorum
conversatione didicimus. Nam Daganus episcopus
ad nos veniens, non solum cibum nobiscum, sed
nec in eodem hospitio quo vescebamur, sumere voluit. »
Misit idem Laurentius cum coepiscopis suis,
etiam Brittonum sacerdotibus literas suo gradui
condignas, quibus eos in unitate catholica confirmare
satagit [ Al., sategit]. Sed quantum haec
agendo profecerit, adhuc praesentia tempora declarant.
His temporibus venit Mellitus, Lundoniae episcopus,
Romam, de necessariis Ecclesiae Anglorum
[ Al., add. causis] cum apostolico papa Bonifacio tractaturus.
Et cum idem papa reverentissimus cogeret
synodum episcoporum Italiae [ Al., in Italia], de vita
monachorum et quiete ordinaturus, et ipse Mellitus
inter eos adsedit anno octavo imperii Focatis principis,
indictione decima tertia, tertia [ Al., quarta]
die Kalendarum Martiarum [DCX]: ut quaeque [ Al.,
quaecunque] erant regulariter decreta, sua quoque
auctoritate subscribens confirmaret, ac Brittaniam
rediens, secum Anglorum Ecclesiis mandanda [ Al.,
mandata] atque servanda deferret, una cum epistolis
quas idem pontifex Deo dilecto archiepiscopo Laurentio,
et clero universo, similiter et Aedilbercto
regi atque genti Anglorum direxit. Hic est Bonifacius,
quartus a beato Gregorio Romanae urbis episcopo
[ Al., episcopus], qui impetravit a Focate principe,
donari Ecclesiae Christi templum Romae quod
Pantheon vocabatur ab antiquis, quasi simulacrum
esset omnium deorum: in quo ipse, eliminata omni
spurcitia, fecit ecclesiam sanctae Dei genetricis, atque
omnium martyrum Christi; ut exclusa multitudine
daemonum, multitudo ibi sanctorum memoriam haberet.
CAPUT V. Ut defunctis Aedilbercto et Sabercto regibus, successores eorum idolatriam resuscitarint, ob quod et Mellitus ac Justus a Brittania discesserint.
Anno ab incarnatione dominica sexcentesimo